1 Peter
Cache-backed · no witness apparatus ported for this book yet
Base text: Clementine Vulgate (Latin Wikisource / CVP) (source, public domain).
Chapter 1
- 1Petrus Apostolus Jesu Christi, electis advenis dispersionis Ponti, Galatiæ, Cappadociæ, Asiæ, et Bithyniæ,
- 2secundum præscientiam Dei Patris, in sanctificationem Spiritus, in obedientiam, et aspersionem sanguinis Jesu Christi. Gratia vobis, et pax multiplicetur.
- 3Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis,
- 4in hæreditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in cælis in vobis,
- 5qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo.
- 6In quo exsultabis, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus :
- 7ut probatio vestræ fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Jesu Christi :
- 8quem cum non videritis, diligitis : in quem nunc quoque non videntes creditis : credentes autem exsultabitis lætitia inenarrabili, et glorificata :
- 9reportantes finem fidei vestræ, salutem animarum.
- 10De qua salute exquisierunt, atque scrutati sunt prophetæ, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt :
- 11scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi : prænuntians eas quæ in Christo sunt passiones, et posteriores glorias :
- 12quibus revelatum est quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea quæ nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vobis, Spiritu Sancto misso de cælo, in quem desiderant angeli prospicere.
- 13Propter quod succincti lumbos mentis vestræ, sobrii, perfecte sperate in eam, quæ offertur vobis, gratiam, in revelationem Jesu Christi :
- 14quasi filii obedientiæ, non configurati prioribus ignorantiæ vestræ desideriis :
- 15sed secundum eum qui vocavit vos, Sanctum : et ipsi in omni conversatione sancti sitis :
- 16quoniam scriptum est : Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum.
- 17Et si patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini.
- 18Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis :
- 19sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati :
- 20præcogniti quidem ante mundi constitutionem, manifestati autem novissimis temporibus propter vos,
- 21qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deo :
- 22animas vestras castificantes in obedientia caritatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius :
- 23renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi, et permanentis in æternum :
- 24quia omnis caro ut fœnum : et omnis gloria ejus tamquam flos fœni : exaruit fœnum, et flos ejus decidit.
- 25Verbum autem Domini manet in æternum : hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos.
Chapter 2
- 1Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones,
- 2sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite : ut in eo crescatis in salutem :
- 3si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus.
- 4Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum :
- 5et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum.
- 6Propter quod continet Scriptura : Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum : et qui crediderit in eum, non confundetur.
- 7Vobis igitur honor credentibus : non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt ædificantes : hic factus est in caput anguli,
- 8et lapis offensionis, et petra scandali, his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt.
- 9Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis : ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.
- 10Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei : qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.
- 11Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam,
- 12conversationem vestram inter gentes habentes bonam : ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis.
- 13Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum : sive regi quasi præcellenti :
- 14sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum :
- 15quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam :
- 16quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei.
- 17Omnes honorate : fraternitatem diligite : Deum timete : regem honorificate.
- 18Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.
- 19Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens injuste.
- 20Quæ enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis ? sed si bene facientes patienter sustinetis, hæc est gratia apud Deum.
- 21In hoc enim vocati estis : quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus :
- 22qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus :
- 23qui cum malediceretur, non maledicebat : cum pateretur, non comminabatur : tradebat autem judicanti se injuste :
- 24qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ; ut peccatis mortui, justitiæ vivamus : cujus livore sanati estis.
- 25Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum.
Chapter 3
- 1Similiter et mulieres subditæ sint viris suis : ut etsi qui non credunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant :
- 2considerantes in timore castam conversationem vestram.
- 3Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus :
- 4sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.
- 5Sic enim aliquando et sanctæ mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subjectæ propriis viris.
- 6Sicut Sara obediebat Abrahæ, dominum eum vocans : cujus estis filiæ benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem.
- 7Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et cohæredibus gratiæ vitæ : ut non impediantur orationes vestræ.
- 8In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles :
- 9non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes : quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hæreditate possideatis.
- 10Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coërceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum.
- 11Declinet a malo, et faciat bonum : inquirat pacem, et sequatur eam :
- 12quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum : vultus autem Domini super facientes mala.
- 13Et quis est qui vobis noceat, si boni æmulatores fueritis ?
- 14Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini.
- 15Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quæ in vobis est, spe.
- 16Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam : ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem.
- 17Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes.
- 18Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu.
- 19In quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens prædicavit :
- 20qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus Noë, cum fabricaretur arca : in qua pauci, id est octo animæ, salvæ factæ sunt per aquam.
- 21Quod et vos nunc similis formæ salvos fecit baptisma : non carnis depositio sordium, sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi.
- 22Qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vitæ æternæ hæredes efficeremur : profectus in cælum subjectis sibi angelis, et potestatibus, et virtutibus.
Chapter 4
- 1Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini : quia qui passus est in carne, desiit a peccatis :
- 2ut jam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.
- 3Sufficit enim præteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam his qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus.
- 4In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriæ confusionem, blasphemantes.
- 5Qui reddent rationem ei qui paratus est judicare vivos et mortuos.
- 6Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est : ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in spiritu.
- 7Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus.
- 8Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes : quia caritas operit multitudinem peccatorum.
- 9Hospitales invicem sine murmuratione.
- 10Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei.
- 11Si quis loquitur, quasi sermones Dei : si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam administrat Deus : ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum : cui est gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen.
- 12Carissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat :
- 13sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriæ ejus gaudeatis exsultantes.
- 14Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis : quoniam quod est honoris, gloriæ, et virtutis Dei, et qui est ejus Spiritus, super vos requiescit.
- 15Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor.
- 16Si autem ut christianus, non erubescat : glorificet autem Deum in isto nomine :
- 17quoniam tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio ?
- 18et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt ?
- 19Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefactis.
Chapter 5
- 1Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum : qui et ejus, quæ in futuro revelanda est, gloriæ communicator :
- 2pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum : neque turpis lucri gratia, sed voluntarie :
- 3neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo.
- 4Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriæ coronam.
- 5Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
- 6Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis :
- 7omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.
- 8Sobrii estote, et vigilate : quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret :
- 9cui resistite fortes in fide : scientes eamdem passionem ei quæ in mundo est vestræ fraternitati fieri.
- 10Deus autem omnis gratiæ, qui vocavit nos in æternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque.
- 11Ipsi gloria, et imperium in sæcula sæculorum. Amen.
- 12Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scripsi : obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua statis.
- 13Salutat vos ecclesia quæ est in Babylone coëlecta, et Marcus filius meus.
- 14Salutate invicem in osculo sancto. Gratia vobis omnibus qui estis in Christo Jesu. Amen.