2 John
Cache-backed · no witness apparatus ported for this book yet
Base text: Clementine Vulgate (Latin Wikisource / CVP) (source, public domain).
Chapter 1
- 1Senior Electæ dominæ, et natis ejus, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes qui cognoverunt veritatem,
- 2propter veritatem, quæ permanet in nobis, et nobiscum erit in æternum.
- 3Sit vobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et a Christo Jesu Filio Patris in veritate, et caritate.
- 4Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre.
- 5Et nunc rogo te domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum.
- 6Et hæc est caritas, ut ambulemus secundum mandata ejus. Hoc est enim mandatum, ut quemadmodum audistis ab initio, in eo ambuletis.
- 7Quoniam multi seductores exierunt in mundum, qui non confitentur Jesum Christum venisse in carnem : hic est seductor, et antichristus.
- 8Videte vosmetipsos, ne perdatis quæ operati estis : sed ut mercedem plenam accipiatis.
- 9Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet : qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet.
- 10Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis.
- 11Qui enim dicit illi Ave, communicat operibus ejus malignis.
- 12Plura habens vobis scribere, nolui per cartam et atramentum : spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui : ut gaudium vestrum plenum sit.
- 13Salutant te filii sororis tuæ Electæ.