3 John
Cache-backed · no witness apparatus ported for this book yet
Base text: Clementine Vulgate (Latin Wikisource / CVP) (source, public domain).
Chapter 1
- 1Senior Gajo carissimo, quem ego diligo in veritate.
- 2Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere sicut prospere agit anima tua.
- 3Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuæ, sicut tu in veritate ambulas.
- 4Majorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.
- 5Carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos,
- 6qui testimonium reddiderunt caritati tuæ in conspectu ecclesiæ : quos, benefaciens, deduces digne Deo.
- 7Pro nomine enim ejus profecti sunt, nihil accipientes a gentibus.
- 8Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis.
- 9Scripsissem forsitan ecclesiæ : sed is qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos :
- 10propter hoc si venero, commonebo ejus opera, quæ facit, verbis malignis garriens in nos : et quasi non ei ista sufficiant, neque ipse suscipit fratres : et eos qui suscipiunt, prohibet, et de ecclesia ejicit.
- 11Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est : qui malefacit, non vidit Deum.
- 12Demetrio testimonium redditur ab omnibus, et ab ipsa veritate, sed et nos testimonium perhibemus : et nosti quoniam testimonium nostrum verum est.
- 13Multa habui tibi scribere : sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi.
- 14Spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim.