Galatians
Cache-backed · no witness apparatus ported for this book yet
Base text: Clementine Vulgate (Latin Wikisource / CVP) (source, public domain).
Chapter 1
- 1Paulus, Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis :
- 2et qui mecum sunt omnes fratres, ecclesiis Galatiæ.
- 3Gratia vobis, et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo,
- 4qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de præsenti sæculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri,
- 5cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen.
- 6Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium :
- 7quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi.
- 8Sed licet nos aut angelus de cælo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.
- 9Sicut prædiximus, et nunc iterum dico : si quis vobis evangelizaverit præter id quod accepistis, anathema sit.
- 10Modo enim hominibus suadeo, an Deo ? an quæro hominibus placere ? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.
- 11Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem :
- 12neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi.
- 13Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo : quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam,
- 14et proficiebam in Judaismo supra multos coætaneos meos in genere meo, abundantius æmulator existens paternarum mearum traditionum.
- 15Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meæ, et vocavit per gratiam suam,
- 16ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus : continuo non acquievi carni et sanguini,
- 17neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos : sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum :
- 18deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim :
- 19alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini.
- 20Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior.
- 21Deinde veni in partes Syriæ, et Ciliciæ.
- 22Eram autem ignotus facie ecclesiis Judææ, quæ erant in Christo :
- 23tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat :
- 24et in me clarificabant Deum.
Chapter 2
- 1Deinde post annos quatuordecim, iterum ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito.
- 2Ascendi autem secundum revelationem : et contuli cum illis Evangelium, quod prædico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur aliquid esse : ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem.
- 3Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidi :
- 4sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent.
- 5Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos :
- 6ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest : Deus personam hominis non accipit) : mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt.
- 7Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium præputii, sicut et Petro circumcisionis
- 8(qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes) :
- 9et cum cognovissent gratiam, quæ data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dextras dederunt mihi, et Barnabæ societatis : ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem :
- 10tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.
- 11Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat.
- 12Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat : cum autem venissent, subtrahebat, et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant.
- 13Et simulationi ejus consenserunt ceteri Judæi, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem.
- 14Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephæ coram omnibus : Si tu, cum Judæus sis, gentiliter vivis, et non judaice : quomodo gentes cogis judaizare ?
- 15Nos natura Judæi, et non ex gentibus peccatores.
- 16Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi : et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis : propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro.
- 17Quod si quærentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est ? Absit.
- 18Si enim quæ destruxi, iterum hæc ædifico : prævaricatorem me constituo.
- 19Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam : Christo confixus sum cruci.
- 20Vivo autem, jam non ego : vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne : in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.
- 21Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est.
Chapter 3
- 1O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus præscriptus est, in vobis crucifixus ?
- 2Hoc solum a vobis volo discere : ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei ?
- 3sic stulti estis, ut cum Spiritu cœperitis, nunc carne consummemini ?
- 4tanta passi estis sine causa ? si tamen sine causa.
- 5Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis : ex operibus legis, an ex auditu fidei ?
- 6Sicut scriptum est : Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam :
- 7cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahæ.
- 8Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ : Quia benedicentur in te omnes gentes.
- 9Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham.
- 10Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim : Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea.
- 11Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est : quia justus ex fide vivit.
- 12Lex autem non est ex fide, sed : Qui fecerit ea, vivet in illis.
- 13Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum : quia scriptum est : Maledictus omnis qui pendet in ligno :
- 14ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem.
- 15Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat.
- 16Abrahæ dictæ sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit : Et seminibus, quasi in multis : sed quasi in uno : Et semini tuo, qui est Christus.
- 17Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo : quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.
- 18Nam si ex lege hæreditas, jam non ex promissione. Abrahæ autem per repromissionem donavit Deus.
- 19Quid igitur lex ? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris.
- 20Mediator autem unius non est : Deus autem unus est.
- 21Lex ergo adversus promissa Dei ? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, vere ex lege esset justitia.
- 22Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus.
- 23Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat.
- 24Itaque lex pædagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur.
- 25At ubi venit fides, jam non sumus sub pædagogo.
- 26Omnes enim filii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu.
- 27Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis.
- 28Non est Judæus, neque Græcus : non est servus, neque liber : non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.
- 29Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem hæredes.
Chapter 4
- 1Dico autem : quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium :
- 2sed sub tutoribus et actoribus est usque ad præfinitum tempus a patre :
- 3ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes.
- 4At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege,
- 5ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.
- 6Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem : Abba, Pater.
- 7Itaque jam non est servus, sed filius : quod si filius, et hæres per Deum.
- 8Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis.
- 9Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo : quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis ?
- 10Dies observatis, et menses, et tempora, et annos.
- 11Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis.
- 12Estote sicut ego, quia et ego sicut vos : fratres, obsecro vos. Nihil me læsistis.
- 13Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem : et tentationem vestram in carne mea
- 14non sprevistis, neque respuistis : sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum.
- 15Ubi est ergo beatitudo vestra ? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi.
- 16Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis ?
- 17Æmulantur vos non bene : sed excludere vos volunt, ut illos æmulemini.
- 18Bonum autem æmulamini in bono semper : et non tantum cum præsens sum apud vos.
- 19Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis :
- 20vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam : quoniam confundor in vobis.
- 21Dicite mihi qui sub lege vultis esse : legem non legistis ?
- 22Scriptum est enim : Quoniam Abraham duos filios habuit : unum de ancilla, et unum de libera.
- 23Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est : qui autem de libera, per repromissionem :
- 24quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quæ est Agar :
- 25Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quæ nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis.
- 26Illa autem, quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra.
- 27Scriptum est enim : Lætare, sterilis, quæ non paris ; erumpe et clama, quæ non parturis : quia multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum.
- 28Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus.
- 29Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum : ita et nunc.
- 30Sed quid dicit Scriptura ? Ejice ancillam, et filium ejus : non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ.
- 31Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ : qua libertate Christus nos liberavit.
Chapter 5
- 1State, et nolite iterum jugo servitutis contineri.
- 2Ecce ego Paulus dico vobis : quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.
- 3Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ.
- 4Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini : a gratia excidistis.
- 5Nos enim spiritu ex fide, spem justitiæ exspectamus.
- 6Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium : sed fides, quæ per caritatem operatur.
- 7Currebatis bene : quis vos impedivit veritati non obedire ?
- 8persuasio hæc non est ex eo, qui vocat vos.
- 9Modicum fermentum totam massam corrumpit.
- 10Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis : qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille.
- 11Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico : quid adhuc persecutionem patior ? ergo evacuatum est scandalum crucis.
- 12Utinam et abscindantur qui vos conturbant.
- 13Vos enim in libertatem vocati estis, fratres : tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem.
- 14Omnis enim lex in uno sermone impletur : Diliges proximum tuum sicut teipsum.
- 15Quod si invicem mordetis, et comeditis : videte ne ab invicem consumamini.
- 16Dico autem : Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.
- 17Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem : hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis.
- 18Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.
- 19Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria,
- 20idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ,
- 21invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi : quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.
- 22Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,
- 23mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex.
- 24Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
- 25Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus.
- 26Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.
Chapter 6
- 1Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.
- 2Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.
- 3Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.
- 4Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero.
- 5Unusquisque enim onus suum portabit.
- 6Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.
- 7Nolite errare : Deus non irridetur.
- 8Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem : qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam.
- 9Bonum autem facientes, non deficiamus : tempore enim suo metemus non deficientes.
- 10Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
- 11Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.
- 12Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur.
- 13Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt : sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.
- 14Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi : per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
- 15In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura.
- 16Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israël Dei.
- 17De cetero, nemo mihi molestus sit : ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.
- 18Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.