Lamentations
Cache-backed · no witness apparatus ported for this book yet
Base text: Clementine Vulgate (Latin Wikisource / CVP) (source, public domain).
Chapter 1
- 1Prologus. Et factum est, postquam in captivitatem redactus est Israël, et Jerusalem deserta est, sedit Jeremias propheta flens, et planxit lamentatione hac in Jerusalem : et amaro animo suspirans et ejulans, dixit : Aleph. Quomodo sedet sola civitas plena populo ! Facta est quasi vidua domina gentium ; princeps provinciarum facta est sub tributo.
- 2Beth. Plorans ploravit in nocte, et lacrimæ ejus in maxillis ejus : non est qui consoletur eam ex omnibus caris ejus ; omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici.
- 3Ghimel. Migravit Judas propter afflictionem, et multitudinem servitutis ; habitavit inter gentes, nec invenit requiem : omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias.
- 4Daleth. Viæ Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem : omnes portæ ejus destructæ, sacerdotes ejus gementes ; virgines ejus squalidæ, et ipsa oppressa amaritudine.
- 5He. Facti sunt hostes ejus in capite ; inimici ejus locupletati sunt : quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus. Parvuli ejus ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis.
- 6Vau. Et egressus est a filia Sion omnis decor ejus ; facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua, et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis.
- 7Zain. Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suæ, et prævaricationis, omnium desiderabilium suorum, quæ habuerat a diebus antiquis, cum caderet populus ejus in manu hostili, et non esset auxiliator : viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus.
- 8Heth. Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est ; omnes qui glorificabant eam spreverunt illam, quia viderunt ignominiam ejus : ipsa autem gemens conversa est retrorsum.
- 9Teth. Sordes ejus in pedibus ejus, nec recordata est finis sui ; deposita est vehementer, non habens consolatorem. Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus.
- 10Jod. Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus, quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus præceperas ne intrarent in ecclesiam tuam.
- 11Caph. Omnis populus ejus gemens, et quærens panem ; dederunt pretiosa quæque pro cibo ad refocillandam animam. Vide, Domine, et considera quoniam facta sum vilis !
- 12Lamed. O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus ! quoniam vindemiavit me, ut locutus est Dominus, in die iræ furoris sui.
- 13Mem. De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me : expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum ; posuit me desolatam, tota die mœrore confectam.
- 14Nun. Vigilavit jugum iniquitatum mearum ; in manu ejus convolutæ sunt, et impositæ collo meo. Infirmata est virtus mea : dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere.
- 15Samech. Abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei ; vocavit adversum me tempus ut contereret electos meos. Torcular calcavit Dominus virgini filiæ Juda.
- 16Ain. Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam. Facti sunt filii mei perditi, quoniam invaluit inimicus.
- 17Phe. Expandit Sion manus suas ; non est qui consoletur eam. Mandavit Dominus adversum Jacob in circuitu ejus hostes ejus ; facta est Jerusalem quasi polluta menstruis inter eos.
- 18Sade. Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi. Audite, obsecro, universi populi, et videte dolorem meum : virgines meæ et juvenes mei abierunt in captivitatem.
- 19Coph. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me ; sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt, quia quæsierunt cibum sibi ut refocillarent animam suam.
- 20Res. Vide, Domine, quoniam tribulor : conturbatus est venter meus, subversum est cor meum in memetipsa, quoniam amaritudine plena sum. Foris interfecit gladius, et domi mors similis est.
- 21Sin. Audierunt quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me ; omnes inimici mei audierunt malum meum, lætati sunt quoniam tu fecisti : adduxisti diem consolationis, et fient similes mei.
- 22Thau. Ingrediatur omne malum eorum coram te : et vindemia eos, sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas : multi enim gemitus mei, et cor meum mœrens.
Chapter 2
- 1Aleph. Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion ; projecit de cælo in terram inclytam Israël, et non est recordatus scabelli pedum suorum in die furoris sui !
- 2Beth. Præcipitavit Dominus, nec pepercit omnia speciosa Jacob : destruxit in furore suo munitiones virginis Juda, et dejecit in terram ; polluit regnum et principes ejus.
- 3Ghimel. Confregit in ira furoris sui omne cornu Israël ; avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici, et succendit in Jacob quasi ignem flammæ devorantis in gyro.
- 4Daleth. Tetendit arcum suum quasi inimicus, firmavit dexteram suam quasi hostis, et occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiæ Sion ; effudit quasi ignem indignationem suam.
- 5He. Factus est Dominus velut inimicus, præcipitavit Israël : præcipitavit omnia mœnia ejus, dissipavit munitiones ejus, et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam.
- 6Vau. Et dissipavit quasi hortum tentorium suum ; demolitus est tabernaculum suum. Oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et sabbatum ; et in opprobrium, et in indignationem furoris sui, regem et sacerdotem.
- 7Zain. Repulit Dominus altare suum ; maledixit sanctificationi suæ : tradidit in manu inimici muros turrium ejus. Vocem dederunt in domo Domini sicut in die solemni.
- 8Heth. Cogitavit Dominus dissipare murum filiæ Sion ; tetendit funiculum suum, et non avertit manum suam a perditione : luxitque antemurale, et murus pariter dissipatus est.
- 9Teth. Defixæ sunt in terra portæ ejus, perdidit et contrivit vectes ejus ; regem ejus et principes ejus in gentibus : non est lex, et prophetæ ejus non invenerunt visionem a Domino.
- 10Jod. Sederunt in terra, conticuerunt senes filiæ Sion ; consperserunt cinere capita sua, accincti sunt ciliciis : abjecerunt in terram capita sua virgines Jerusalem.
- 11Caph. Defecerunt præ lacrimis oculi mei, conturbata sunt viscera mea ; effusum est in terra jecur meum super contritione filiæ populi mei, cum deficeret parvulus et lactens in plateis oppidi.
- 12Lamed. Matribus suis dixerunt : Ubi est triticum et vinum ? cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis, cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum.
- 13Mem. Cui comparabo te, vel cui assimilabo te, filia Jerusalem ? cui exæquabo te, et consolabor te, virgo, filia Sion ? magna est enim velut mare contritio tua : quis medebitur tui ?
- 14Nun. Prophetæ tui viderunt tibi falsa et stulta ; nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad pœnitentiam provocarent ; viderunt autem tibi assumptiones falsas, et ejectiones.
- 15Samech. Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam ; sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Jerusalem : Hæccine est urbs, dicentes, perfecti decoris, gaudium universæ terræ ?
- 16Phe. Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui : sibilaverunt, et fremuerunt dentibus, et dixerunt : Devorabimus : en ista est dies quam exspectabamus ; invenimus, vidimus.
- 17Ain. Fecit Dominus quæ cogitavit ; complevit sermonem suum, quem præceperat a diebus antiquis : destruxit, et non pepercit, et lætificavit super te inimicum, et exaltavit cornu hostium tuorum.
- 18Sade. Clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiæ Sion : Deduc quasi torrentem lacrimas per diem et noctem ; non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui.
- 19Coph. Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum ; effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini : leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum.
- 20Res. Vide, Domine, et considera quem vindemiaveris ita. Ergone comedent mulieres fructum suum, parvulos ad mensuram palmæ ? si occiditur in sanctuario Domini sacerdos et propheta ?
- 21Sin. Jacuerunt in terra foris puer et senex ; virgines meæ et juvenes mei ceciderunt in gladio : interfecisti in die furoris tui, percussisti, nec misertus es.
- 22Thau. Vocasti quasi ad diem solemnem, qui terrerent me de circuitu ; et non fuit in die furoris Domini qui effugeret, et relinqueretur : quos educavi et enutrivi, inimicus meus consumpsit eos.
Chapter 3
- 1Aleph. Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis ejus.
- 2Aleph. Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem.
- 3Aleph. Tantum in me vertit et convertit manum suam tota die.
- 4Beth. Vetustam fecit pellem meam et carnem meam ; contrivit ossa mea.
- 5Beth. Ædificavit in gyro meo, et circumdedit me felle et labore.
- 6Beth. In tenebrosis collocavit me, quasi mortuos sempiternos.
- 7Ghimel. Circumædificavit adversum me, ut non egrediar ; aggravavit compedem meum.
- 8Ghimel. Sed et cum clamavero, et rogavero, exclusit orationem meam.
- 9Ghimel. Conclusit vias meas lapidibus quadris ; semitas meas subvertit.
- 10Daleth. Ursus insidians factus est mihi, leo in absconditis.
- 11Daleth. Semitas meas subvertit, et confregit me ; posuit me desolatam.
- 12Daleth. Tetendit arcum suum, et posuit me quasi signum ad sagittam.
- 13He. Misit in renibus meis filias pharetræ suæ.
- 14He. Factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum tota die.
- 15He. Replevit me amaritudinibus ; inebriavit me absinthio.
- 16Vau. Et fregit ad numerum dentes meos ; cibavit me cinere.
- 17Vau. Et repulsa est a pace anima mea ; oblitus sum bonorum.
- 18Vau. Et dixi : Periit finis meus, et spes mea a Domino.
- 19Zain. Recordare paupertatis, et transgressionis meæ, absinthii et fellis.
- 20Zain. Memoria memor ero, et tabescet in me anima mea.
- 21Zain. Hæc recolens in corde meo, ideo sperabo.
- 22Heth. Misericordiæ Domini, quia non sumus consumpti ; quia non defecerunt miserationes ejus.
- 23Heth. Novi diluculo, multa est fides tua.
- 24Heth. Pars mea Dominus, dixit anima mea ; propterea exspectabo eum.
- 25Teth. Bonus est Dominus sperantibus in eum, animæ quærenti illum.
- 26Teth. Bonum est præstolari cum silentio salutare Dei.
- 27Teth. Bonum est viro cum portaverit jugum ab adolescentia sua.
- 28Jod. Sedebit solitarius, et tacebit, quia levavit super se.
- 29Jod. Ponet in pulvere os suum, si forte sit spes.
- 30Jod. Dabit percutienti se maxillam : saturabitur opprobriis.
- 31Caph. Quia non repellet in sempiternum Dominus.
- 32Caph. Quia si abjecit, et miserebitur, secundum multitudinem misericordiarum suarum.
- 33Caph. Non enim humiliavit ex corde suo et abjecit filios hominum.
- 34Lamed. Ut conteret sub pedibus suis omnes vinctos terræ.
- 35Lamed. Ut declinaret judicium viri in conspectu vultus Altissimi.
- 36Lamed. Ut perverteret hominem in judicio suo ; Dominus ignoravit.
- 37Mem. Quis est iste qui dixit ut fieret, Domino non jubente ?
- 38Mem. Ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona ?
- 39Mem. Quid murmuravit homo vivens, vir pro peccatis suis ?
- 40Nun. Scrutemur vias nostras, et quæramus, et revertamur ad Dominum.
- 41Nun. Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in cælos.
- 42Nun. Nos inique egimus, et ad iracundiam provocavimus ; idcirco tu inexorabilis es.
- 43Samech. Operuisti in furore, et percussisti nos ; occidisti, nec pepercisti.
- 44Samech. Opposuisti nubem tibi, ne transeat oratio.
- 45Samech. Eradicationem et abjectionem posuisti me in medio populorum.
- 46Phe. Aperuerunt super nos os suum omnes inimici.
- 47Phe. Formido et laqueus facta est nobis vaticinatio, et contritio.
- 48Phe. Divisiones aquarum deduxit oculus meus, in contritione filiæ populi mei.
- 49Ain. Oculus meus afflictus est, nec tacuit, eo quod non esset requies.
- 50Ain. Donec respiceret et videret Dominus de cælis.
- 51Ain. Oculus meus deprædatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meæ.
- 52Sade. Venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis.
- 53Sade. Lapsa est in lacum vita mea, et posuerunt lapidem super me.
- 54Sade. Inundaverunt aquæ super caput meum ; dixi : Perii.
- 55Coph. Invocavi nomen tuum, Domine, de lacu novissimo.
- 56Coph. Vocem meam audisti ; ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus.
- 57Coph. Appropinquasti in die quando invocavi te ; dixisti : Ne timeas.
- 58Res. Judicasti, Domine, causam animæ meæ, redemptor vitæ meæ.
- 59Res. Vidisti, Domine, iniquitatem illorum adversum me : judica judicium meum.
- 60Res. Vidisti omnem furorem, universas cogitationes eorum adversum me.
- 61Sin. Audisti opprobrium eorum, Domine, omnes cogitationes eorum adversum me.
- 62Sin. Labia insurgentium mihi, et meditationes eorum adversum me tota die.
- 63Sin. Sessionem eorum et resurrectionem eorum vide ; ego sum psalmus eorum.
- 64Thau. Reddes eis vicem, Domine, juxta opera manuum suarum.
- 65Thau. Dabis eis scutum cordis, laborem tuum.
- 66Thau. Persequeris in furore, et conteres eos sub cælis, Domine.
Chapter 4
- 1Aleph. Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus ! dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum !
- 2Beth. Filii Sion inclyti, et amicti auro primo : quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli !
- 3Ghimel. Sed et lamiæ nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos : filia populi mei crudelis quasi struthio in deserto.
- 4Daleth. Adhæsit lingua lactentis ad palatum ejus in siti ; parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis.
- 5He. Qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis ; qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora.
- 6Vau. Et major effecta est iniquitas filiæ populi mei peccato Sodomorum, quæ subversa est in momento, et non ceperunt in ea manus.
- 7Zain. Candidiores Nazaræi ejus nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores.
- 8Heth. Denigrata est super carbones facies eorum et non sunt cogniti in plateis ; adhæsit cutis eorum ossibus : aruit, et facta est quasi lignum.
- 9Teth. Melius fuit occisis gladio quam interfectis fame, quoniam isti extabuerunt consumpti a sterilitate terræ.
- 10Jod. Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos ; facti sunt cibus earum in contritione filiæ populi mei.
- 11Caph. Complevit Dominus furorem suum, effudit iram indignationis suæ : et succendit ignem in Sion, et devoravit fundamenta ejus.
- 12Lamed. Non crediderunt reges terræ, et universi habitatores orbis, quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Jerusalem.
- 13Mem. Propter peccata prophetarum ejus, et iniquitates sacerdotum ejus, qui effuderunt in medio ejus sanguinem justorum.
- 14Nun. Erraverunt cæci in plateis, polluti sunt in sanguine ; cumque non possent, tenuerunt lacinias suas.
- 15Samech. Recedite polluti, clamaverunt eis ; recedite, abite, nolite tangere : jurgati quippe sunt, et commoti dixerunt inter gentes : Non addet ultra ut habitet in eis.
- 16Phe. Facies Domini divisit eos, non addet ut respiciat eos ; facies sacerdotum non erubuerunt, neque senum miserti sunt.
- 17Ain. Cum adhuc subsisteremus, defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum ; cum respiceremus attenti ad gentem quæ salvare non poterat.
- 18Sade. Lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum ; appropinquavit finis noster, completi sunt dies nostri, quia venit finis noster.
- 19Coph. Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis cæli ; super montes persecuti sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis.
- 20Res. Spiritus oris nostri, christus Dominus, captus est in peccatis nostris, cui diximus : In umbra tua vivemus in gentibus.
- 21Sin. Gaude et lætare, filia Edom, quæ habitas in terra Hus ! ad te quoque perveniet calix : inebriaberis, atque nudaberis.
- 22Thau. Completa est iniquitas tua, filia Sion : non addet ultra ut transmigret te. Visitavit iniquitatem tuam, filia Edom ; discooperuit peccata tua.
Chapter 5
- 1Oratio Jeremiæ prophetæ. Recordare, Domine, quid acciderit nobis ; intuere et respice opprobrium nostrum.
- 2Hæreditas nostra versa est ad alienos, domus nostræ ad extraneos.
- 3Pupilli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi viduæ.
- 4Aquam nostram pecunia bibimus ; ligna nostra pretio comparavimus.
- 5Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.
- 6Ægypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane.
- 7Patres nostri peccaverunt, et non sunt : et nos iniquitates eorum portavimus.
- 8Servi dominati sunt nostri : non fuit qui redimeret de manu eorum.
- 9In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto.
- 10Pellis nostra quasi clibanus exusta est, a facie tempestatum famis.
- 11Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda.
- 12Principes manu suspensi sunt ; facies senum non erubuerunt.
- 13Adolescentibus impudice abusi sunt, et pueri in ligno corruerunt.
- 14Senes defecerunt de portis, juvenes de choro psallentium.
- 15Defecit gaudium cordis nostri ; versus est in luctum chorus noster.
- 16Cecidit corona capitis nostri : væ nobis, quia peccavimus !
- 17Propterea mœstum factum est cor nostrum ; ideo contenebrati sunt oculi nostri,
- 18propter montem Sion quia disperiit ; vulpes ambulaverunt in eo.
- 19Tu autem, Domine, in æternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem.
- 20Quare in perpetuum oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudine dierum ?
- 21Converte nos, Domine, ad te, et convertemur ; innova dies nostros, sicut a principio.
- 22Sed projiciens repulisti nos : iratus es contra nos vehementer.