Philippians
Cache-backed · no witness apparatus ported for this book yet
Base text: Clementine Vulgate (Latin Wikisource / CVP) (source, public domain).
Chapter 1
- 1Paulus et Timotheus, servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus.
- 2Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
- 3Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri,
- 4semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens,
- 5super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc.
- 6Confidens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu :
- 7sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis : eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse.
- 8Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi.
- 9Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu :
- 10ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi,
- 11repleti fructu justitiæ per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei.
- 12Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii :
- 13ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio, et in ceteris omnibus,
- 14et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui.
- 15Quidam quidem et propter invidiam et contentionem : quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant :
- 16quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum.
- 17Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis.
- 18Quid enim ? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur : et in hoc gaudeo, sed et gaudebo.
- 19Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Jesu Christi,
- 20secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar : sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem.
- 21Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum.
- 22Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro.
- 23Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius :
- 24permanere autem in carne, necessarium propter vos.
- 25Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei :
- 26ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos.
- 27Tantum digne Evangelio Christi conversamini : ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii :
- 28et in nullo terreamini ab adversariis : quæ illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo :
- 29quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini :
- 30idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me.
Chapter 2
- 1Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis :
- 2implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes,
- 3nihil per contentionem, neque per inanem gloriam : sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes,
- 4non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ aliorum.
- 5Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu :
- 6qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo :
- 7sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.
- 8Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
- 9Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen :
- 10ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium et infernorum,
- 11et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.
- 12Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in præsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini.
- 13Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate.
- 14Omnia autem facite sine murmurationibus et hæsitationibus :
- 15ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ : inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,
- 16verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi.
- 17Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestræ, gaudeo, et congratulor omnibus vobis.
- 18Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi.
- 19Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos : ut et ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt.
- 20Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit.
- 21Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi.
- 22Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio.
- 23Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quæ circa me sunt.
- 24Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito.
- 25Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos :
- 26quoniam quidem omnes vos desiderabat : et mœstus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum.
- 27Nam et infirmatus est usque ad mortem : sed Deus misertus est ejus : non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem.
- 28Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim.
- 29Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote ;
- 30quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium.
Chapter 3
- 1De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium.
- 2Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem.
- 3Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes,
- 4quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis,
- 5circumcisus octavo die, ex genere Israël, de tribu Benjamin, Hebræus ex Hebræis, secundum legem pharisæus,
- 6secundum æmulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum justitiam, quæ in lege est, conversatus sine querela.
- 7Sed quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta.
- 8Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei : propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam,
- 9et inveniar in illo non habens meam justitiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu : quæ ex Deo est justitia in fide,
- 10ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius : configuratus morti ejus :
- 11si quo modo occurram ad resurrectionem, quæ est ex mortuis :
- 12non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim : sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu.
- 13Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quæ quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quæ sunt priora, extendens meipsum,
- 14ad destinatum persequor, ad bravium supernæ vocationis Dei in Christo Jesu.
- 15Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus : et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit.
- 16Verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula.
- 17Imitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram.
- 18Multi enim ambulant, quos sæpe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi :
- 19quorum finis interitus : quorum Deus venter est : et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt.
- 20Nostra autem conversatio in cælis est : unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum,
- 21qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ, secundum operationem, qua etiam possit subjicere sibi omnia.
Chapter 4
- 1Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea : sic state in Domino, carissimi.
- 2Evodiam rogo, et Syntychen deprecor, idipsum sapere in Domino.
- 3Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, quæ mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitæ.
- 4Gaudete in Domino semper : iterum dico gaudete.
- 5Modestia vestra nota sit omnibus hominibus : Dominus prope est.
- 6Nihil solliciti sitis : sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum.
- 7Et pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu.
- 8De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate.
- 9Quæ et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hæc agite : et Deus pacis erit vobiscum.
- 10Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis : occupati autem eratis.
- 11Non quasi propter penuriam dico : ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.
- 12Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum) : et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati.
- 13Omnia possum in eo qui me confortat.
- 14Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meæ.
- 15Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli :
- 16quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis.
- 17Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra.
- 18Habeo autem omnia, et abundo : repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quæ misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.
- 19Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu.
- 20Deo autem et Patri nostro gloria in sæcula sæculorum. Amen.
- 21Salutate omnem sanctum in Christo Jesu.
- 22Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Cæsaris domo sunt.
- 23Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.