Philemon
Cache-backed · no witness apparatus ported for this book yet
Base text: Clementine Vulgate (Latin Wikisource / CVP) (source, public domain).
Chapter 1
- 1Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro,
- 2et Appiæ sorori carissimæ, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiæ, quæ in domo tua est.
- 3Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
- 4Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis,
- 5audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos :
- 6ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu.
- 7Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua : quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.
- 8Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet :
- 9propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi :
- 10obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,
- 11qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis,
- 12quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe :
- 13quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii :
- 14sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium.
- 15Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes :
- 16jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi : quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino ?
- 17Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me :
- 18si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa.
- 19Ego Paulus scripsi mea manu : ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes :
- 20ita, frater. Ego te fruar in Domino : refice viscera mea in Domino.
- 21Confidens in obedientia tua scripsi tibi : sciens quoniam et super id, quod dico, facies.
- 22Simul autem et para mihi hospitium : nam spero per orationes vestras donari me vobis.
- 23Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu,
- 24Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adjutores mei.
- 25Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.