Psalms
Cache-backed · no witness apparatus ported for this book yet
Base text: Clementine Vulgate (Latin Wikisource / CVP) (source, public domain).
Chapter 1
- 1Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiæ non sedit ;
- 2sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.
- 3Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo : et folium ejus non defluet ; et omnia quæcumque faciet prosperabuntur.
- 4Non sic impii, non sic ; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ.
- 5Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum :
- 6quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.
Chapter 2
- 1Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania ?
- 2Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum ejus.
- 3Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum.
- 4Qui habitat in cælis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos.
- 5Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos.
- 6Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus.
- 7Dominus dixit ad me : Filius meus es tu ; ego hodie genui te.
- 8Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ.
- 9Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos.
- 10Et nunc, reges, intelligite ; erudimini, qui judicatis terram.
- 11Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore.
- 12Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa.
- 13Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo.
Chapter 3
- 1Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.
- 2Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me ? Multi insurgunt adversum me ;
- 3multi dicunt animæ meæ : Non est salus ipsi in Deo ejus.
- 4Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.
- 5Voce mea ad Dominum clamavi ; et exaudivit me de monte sancto suo.
- 6Ego dormivi, et soporatus sum ; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
- 7Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine ; salvum me fac, Deus meus.
- 8Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa ; dentes peccatorum contrivisti.
- 9Domini est salus ; et super populum tuum benedictio tua.
Chapter 4
- 1In finem, in carminibus. Psalmus David.
- 2Cum invocarem exaudivit me Deus justitiæ meæ, in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam.
- 3Filii hominum, usquequo gravi corde ? ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium ?
- 4Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum ; Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum.
- 5Irascimini, et nolite peccare ; quæ dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini.
- 6Sacrificate sacrificium justitiæ, et sperate in Domino. Multi dicunt : Quis ostendit nobis bona ?
- 7Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine : dedisti lætitiam in corde meo.
- 8A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt.
- 9In pace in idipsum dormiam, et requiescam ;
- 10quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.
Chapter 5
- 1In finem, pro ea quæ hæreditatem consequitur. Psalmus David.
- 2Verba mea auribus percipe, Domine ; intellige clamorem meum.
- 3Intende voci orationis meæ, rex meus et Deus meus.
- 4Quoniam ad te orabo, Domine : mane exaudies vocem meam.
- 5Mane astabo tibi, et videbo quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.
- 6Neque habitabit juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos.
- 7Odisti omnes qui operantur iniquitatem ; perdes omnes qui loquuntur mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.
- 8Ego autem in multitudine misericordiæ tuæ introibo in domum tuam ; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.
- 9Domine, deduc me in justitia tua : propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam.
- 10Quoniam non est in ore eorum veritas ; cor eorum vanum est.
- 11Sepulchrum patens est guttur eorum ; linguis suis dolose agebant : judica illos, Deus. Decidant a cogitationibus suis ; secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine.
- 12Et lætentur omnes qui sperant in te ; in æternum exsultabunt, et habitabis in eis. Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum,
- 13quoniam tu benedices justo. Domine, ut scuto bonæ voluntatis tuæ coronasti nos.
Chapter 6
- 1In finem, in carminibus. Psalmus David. Pro octava.
- 2Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me.
- 3Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum ; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.
- 4Et anima mea turbata est valde ; sed tu, Domine, usquequo ?
- 5Convertere, Domine, et eripe animam meam ; salvum me fac propter misericordiam tuam.
- 6Quoniam non est in morte qui memor sit tui ; in inferno autem quis confitebitur tibi ?
- 7Laboravi in gemitu meo ; lavabo per singulas noctes lectum meum : lacrimis meis stratum meum rigabo.
- 8Turbatus est a furore oculus meus ; inveteravi inter omnes inimicos meos.
- 9Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
- 10Exaudivit Dominus deprecationem meam ; Dominus orationem meam suscepit.
- 11Erubescant, et conturbentur vehementer, omnes inimici mei ; convertantur, et erubescant valde velociter.
Chapter 7
- 1Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi, filii Jemini.
- 2Domine Deus meus, in te speravi ; salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me :
- 3nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat.
- 4Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis,
- 5si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis.
- 6Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat ; et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat.
- 7Exsurge, Domine, in ira tua, et exaltare in finibus inimicorum meorum : et exsurge, Domine Deus meus, in præcepto quod mandasti,
- 8et synagoga populorum circumdabit te : et propter hanc in altum regredere :
- 9Dominus judicat populos. Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam super me.
- 10Consumetur nequitia peccatorum, et diriges justum, scrutans corda et renes, Deus.
- 11Justum adjutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde.
- 12Deus judex justus, fortis, et patiens ; numquid irascitur per singulos dies ?
- 13Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit ; arcum suum tetendit, et paravit illum.
- 14Et in eo paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit.
- 15Ecce parturiit injustitiam ; concepit dolorem, et peperit iniquitatem.
- 16Lacum aperuit, et effodit eum ; et incidit in foveam quam fecit.
- 17Convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet.
- 18Confitebor Domino secundum justitiam ejus, et psallam nomini Domini altissimi.
Chapter 8
- 1In finem, pro torcularibus. Psalmus David.
- 2Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra ! quoniam elevata est magnificentia tua super cælos.
- 3Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.
- 4Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quæ tu fundasti.
- 5Quid est homo, quod memor es ejus ? aut filius hominis, quoniam visitas eum ?
- 6Minuisti eum paulominus ab angelis ; gloria et honore coronasti eum ;
- 7et constituisti eum super opera manuum tuarum.
- 8Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi,
- 9volucres cæli, et pisces maris qui perambulant semitas maris.
- 10Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra !
Chapter 9
- 1In finem, pro occultis filii. Psalmus David.
- 2Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo ; narrabo omnia mirabilia tua.
- 3Lætabor et exsultabo in te ; psallam nomini tuo, Altissime.
- 4In convertendo inimicum meum retrorsum ; infirmabuntur, et peribunt a facie tua.
- 5Quoniam fecisti judicium meum et causam meam ; sedisti super thronum, qui judicas justitiam.
- 6Increpasti gentes, et periit impius : nomen eorum delesti in æternum, et in sæculum sæculi.
- 7Inimici defecerunt frameæ in finem, et civitates eorum destruxisti. Periit memoria eorum cum sonitu ;
- 8et Dominus in æternum permanet. Paravit in judicio thronum suum,
- 9et ipse judicabit orbem terræ in æquitate : judicabit populos in justitia.
- 10Et factus est Dominus refugium pauperi ; adjutor in opportunitatibus, in tribulatione.
- 11Et sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine.
- 12Psallite Domino qui habitat in Sion ; annuntiate inter gentes studia ejus :
- 13quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est ; non est oblitus clamorem pauperum.
- 14Miserere mei, Domine : vide humilitatem meam de inimicis meis,
- 15qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion :
- 16exsultabo in salutari tuo. Infixæ sunt gentes in interitu quem fecerunt ; in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum.
- 17Cognoscetur Dominus judicia faciens ; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.
- 18Convertantur peccatores in infernum, omnes gentes quæ obliviscuntur Deum.
- 19Quoniam non in finem oblivio erit pauperis ; patientia pauperum non peribit in finem.
- 20Exsurge, Domine ; non confortetur homo : judicentur gentes in conspectu tuo.
- 21Constitue, Domine, legislatorem super eos, ut sciant gentes quoniam homines sunt.
- 22Ut quid, Domine, recessisti longe ; despicis in opportunitatibus, in tribulatione ?
- 23Dum superbit impius, incenditur pauper : comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.
- 24Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ, et iniquus benedicitur.
- 25Exacerbavit Dominum peccator : secundum multitudinem iræ suæ, non quæret.
- 26Non est Deus in conspectu ejus ; inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore. Auferuntur judicia tua a facie ejus ; omnium inimicorum suorum dominabitur.
- 27Dixit enim in corde suo : Non movebor a generatione in generationem, sine malo.
- 28Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo ; sub lingua ejus labor et dolor.
- 29Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem.
- 30Oculi ejus in pauperem respiciunt ; insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem ; rapere pauperem dum attrahit eum.
- 31In laqueo suo humiliabit eum ; inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum.
- 32Dixit enim in corde suo : Oblitus est Deus ; avertit faciem suam, ne videat in finem.
- 33Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua ; ne obliviscaris pauperum.
- 34Propter quid irritavit impius Deum ? dixit enim in corde suo : Non requiret.
- 35Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper ; orphano tu eris adjutor.
- 36Contere brachium peccatoris et maligni ; quæretur peccatum illius, et non invenietur.
- 37Dominus regnabit in æternum, et in sæculum sæculi ; peribitis, gentes, de terra illius.
- 38Desiderium pauperum exaudivit Dominus ; præparationem cordis eorum audivit auris tua :
- 39judicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.
Chapter 10
- 1In finem. Psalmus David.
- 2In Domino confido ; quomodo dicitis animæ meæ : Transmigra in montem sicut passer ?
- 3Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum ; paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde :
- 4quoniam quæ perfecisti destruxerunt ; justus autem, quid fecit ?
- 5Dominus in templo sancto suo ; Dominus in cælo sedes ejus. Oculi ejus in pauperem respiciunt ; palpebræ ejus interrogant filios hominum.
- 6Dominus interrogat justum et impium ; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.
- 7Pluet super peccatores laqueos ; ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum.
- 8Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit : æquitatem vidit vultus ejus.
Chapter 11
- 1In finem, pro octava. Psalmus David.
- 2Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutæ sunt veritates a filiis hominum.
- 3Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum ; labia dolosa, in corde et corde locuti sunt.
- 4Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam.
- 5Qui dixerunt : Linguam nostram magnificabimus ; labia nostra a nobis sunt. Quis noster dominus est ?
- 6Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari ; fiducialiter agam in eo.
- 7Eloquia Domini, eloquia casta ; argentum igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum.
- 8Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in æternum.
- 9In circuitu impii ambulant : secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.
Chapter 12
- 1In finem. Psalmus David. Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem ? usquequo avertis faciem tuam a me ?
- 2quamdiu ponam consilia in anima mea ; dolorem in corde meo per diem ?
- 3usquequo exaltabitur inimicus meus super me ?
- 4Respice, et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte ;
- 5nequando dicat inimicus meus : Prævalui adversus eum. Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero ;
- 6ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi ; et psallam nomini Domini altissimi.
Chapter 13
- 1In finem. Psalmus David. Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis ; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
- 2Dominus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
- 3Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum ; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est ; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt ; non est timor Dei ante oculos eorum.
- 4Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis ?
- 5Dominum non invocaverunt ; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.
- 6Quoniam Dominus in generatione justa est : consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes ejus est.
- 7Quis dabit ex Sion salutare Israël ? Cum averterit Dominus captivitatem plebis suæ, exsultabit Jacob, et lætabitur Israël.
Chapter 14
- 1Psalmus David. Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo ? aut quis requiescet in monte sancto tuo ?
- 2Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam ;
- 3qui loquitur veritatem in corde suo : qui non egit dolum in lingua sua, nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos.
- 4Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus ; timentes autem Dominum glorificat. Qui jurat proximo suo, et non decipit ;
- 5qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit : qui facit hæc non movebitur in æternum.
Chapter 15
- 1Tituli inscriptio, ipsi David. Conserva me, Domine, quoniam speravi in te.
- 2Dixi Domino : Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges.
- 3Sanctis qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes voluntates meas in eis.
- 4Multiplicatæ sunt infirmitates eorum : postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, nec memor ero nominum eorum per labia mea.
- 5Dominus pars hæreditatis meæ, et calicis mei : tu es qui restitues hæreditatem meam mihi.
- 6Funes ceciderunt mihi in præclaris ; etenim hæreditas mea præclara est mihi.
- 7Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum ; insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei.
- 8Providebam Dominum in conspectu meo semper : quoniam a dextris est mihi, ne commovear.
- 9Propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea ; insuper et caro mea requiescet in spe.
- 10Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vitæ ; adimplebis me lætitia cum vultu tuo : delectationes in dextera tua usque in finem.
Chapter 16
- 1Oratio David. Exaudi, Domine, justitiam meam ; intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis.
- 2De vultu tuo judicium meum prodeat ; oculi tui videant æquitates.
- 3Probasti cor meum, et visitasti nocte ; igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas.
- 4Ut non loquatur os meum opera hominum : propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras.
- 5Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea.
- 6Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus ; inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea.
- 7Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te.
- 8A resistentibus dexteræ tuæ custodi me ut pupillam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege me
- 9a facie impiorum qui me afflixerunt. Inimici mei animam meam circumdederunt ;
- 10adipem suum concluserunt : os eorum locutum est superbiam.
- 11Projicientes me nunc circumdederunt me ; oculos suos statuerunt declinare in terram.
- 12Susceperunt me sicut leo paratus ad prædam, et sicut catulus leonis habitans in abditis.
- 13Exsurge, Domine : præveni eum, et supplanta eum : eripe animam meam ab impio ; frameam tuam
- 14ab inimicis manus tuæ. Domine, a paucis de terra divide eos in vita eorum ; de absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Saturati sunt filiis, et dimiserunt reliquias suas parvulis suis.
- 15Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo ; satiabor cum apparuerit gloria tua.
Chapter 17
- 1In finem. Puero Domini David, qui locutus est Domino verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul, et dixit :
- 2Diligam te, Domine, fortitudo mea.
- 3Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum ; protector meus, et cornu salutis meæ, et susceptor meus.
- 4Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.
- 5Circumdederunt me dolores mortis, et torrentes iniquitatis conturbaverunt me.
- 6Dolores inferni circumdederunt me ; præoccupaverunt me laquei mortis.
- 7In tribulatione mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi : et exaudivit de templo sancto suo vocem meam ; et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus.
- 8Commota est, et contremuit terra ; fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt : quoniam iratus est eis.
- 9Ascendit fumus in ira ejus, et ignis a facie ejus exarsit ; carbones succensi sunt ab eo.
- 10Inclinavit cælos, et descendit, et caligo sub pedibus ejus.
- 11Et ascendit super cherubim, et volavit ; volavit super pennas ventorum.
- 12Et posuit tenebras latibulum suum ; in circuitu ejus tabernaculum ejus, tenebrosa aqua in nubibus aëris.
- 13Præ fulgore in conspectu ejus nubes transierunt ; grando et carbones ignis.
- 14Et intonuit de cælo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam : grando et carbones ignis.
- 15Et misit sagittas suas, et dissipavit eos ; fulgura multiplicavit, et conturbavit eos.
- 16Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum, ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus iræ tuæ.
- 17Misit de summo, et accepit me ; et assumpsit me de aquis multis.
- 18Eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me. Quoniam confortati sunt super me ;
- 19prævenerunt me in die afflictionis meæ : et factus est Dominus protector meus.
- 20Et eduxit me in latitudinem ; salvum me fecit, quoniam voluit me,
- 21et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi :
- 22quia custodivi vias Domini, nec impie gessi a Deo meo ;
- 23quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo, et justitias ejus non repuli a me.
- 24Et ero immaculatus cum eo ; et observabo me ab iniquitate mea.
- 25Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus.
- 26Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris,
- 27et cum electo electus eris, et cum perverso perverteris.
- 28Quoniam tu populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis.
- 29Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine ; Deus meus, illumina tenebras meas.
- 30Quoniam in te eripiar a tentatione ; et in Deo meo transgrediar murum.
- 31Deus meus, impolluta via ejus ; eloquia Domini igne examinata : protector est omnium sperantium in se.
- 32Quoniam quis deus præter Dominum ? aut quis deus præter Deum nostrum ?
- 33Deus qui præcinxit me virtute, et posuit immaculatam viam meam ;
- 34qui perfecit pedes meos tamquam cervorum, et super excelsa statuens me ;
- 35qui docet manus meas ad prælium. Et posuisti, ut arcum æreum, brachia mea,
- 36et dedisti mihi protectionem salutis tuæ : et dextera tua suscepit me, et disciplina tua correxit me in finem, et disciplina tua ipsa me docebit.
- 37Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea.
- 38Persequar inimicos meos, et comprehendam illos ; et non convertar donec deficiant.
- 39Confringam illos, nec poterunt stare ; cadent subtus pedes meos.
- 40Et præcinxisti me virtute ad bellum, et supplantasti insurgentes in me subtus me.
- 41Et inimicos meos dedisti mihi dorsum, et odientes me disperdidisti.
- 42Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret ; ad Dominum, nec exaudivit eos.
- 43Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti ; ut lutum platearum delebo eos.
- 44Eripies me de contradictionibus populi ; constitues me in caput gentium.
- 45Populus quem non cognovi servivit mihi ; in auditu auris obedivit mihi.
- 46Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis.
- 47Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltetur Deus salutis meæ.
- 48Deus qui das vindictas mihi, et subdis populos sub me ; liberator meus de inimicis meis iracundis.
- 49Et ab insurgentibus in me exaltabis me ; a viro iniquo eripies me.
- 50Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, et nomini tuo psalmum dicam ;
- 51magnificans salutes regis ejus, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus usque in sæculum.
Chapter 18
- 1In finem. Psalmus David.
- 2Cæli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum.
- 3Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam.
- 4Non sunt loquelæ, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum.
- 5In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.
- 6In sole posuit tabernaculum suum ; et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Exsultavit ut gigas ad currendam viam ;
- 7a summo cælo egressio ejus. Et occursus ejus usque ad summum ejus ; nec est qui se abscondat a calore ejus.
- 8Lex Domini immaculata, convertens animas ; testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis.
- 9Justitiæ Domini rectæ, lætificantes corda ; præceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
- 10Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi ; judicia Domini vera, justificata in semetipsa,
- 11desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum.
- 12Etenim servus tuus custodit ea ; in custodiendis illis retributio multa.
- 13Delicta quis intelligit ? ab occultis meis munda me ;
- 14et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo.
- 15Et erunt ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine, adjutor meus, et redemptor meus.
Chapter 19
- 1In finem. Psalmus David.
- 2Exaudiat te Dominus in die tribulationis ; protegat te nomen Dei Jacob.
- 3Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te.
- 4Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat.
- 5Tribuat tibi secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet.
- 6Lætabimur in salutari tuo ; et in nomine Dei nostri magnificabimur.
- 7Impleat Dominus omnes petitiones tuas ; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo, in potentatibus salus dexteræ ejus.
- 8Hi in curribus, et hi in equis ; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.
- 9Ipsi obligati sunt, et ceciderunt ; nos autem surreximus, et erecti sumus.
- 10Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.
Chapter 20
- 1In finem. Psalmus David.
- 2Domine, in virtute tua lætabitur rex, et super salutare tuum exsultabit vehementer.
- 3Desiderium cordis ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum.
- 4Quoniam prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis ; posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso.
- 5Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum, in sæculum, et in sæculum sæculi.
- 6Magna est gloria ejus in salutari tuo ; gloriam et magnum decorem impones super eum.
- 7Quoniam dabis eum in benedictionem in sæculum sæculi ; lætificabis eum in gaudio cum vultu tuo.
- 8Quoniam rex sperat in Domino, et in misericordia Altissimi non commovebitur.
- 9Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis ; dextera tua inveniat omnes qui te oderunt.
- 10Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui : Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis.
- 11Fructum eorum de terra perdes, et semen eorum a filiis hominum,
- 12quoniam declinaverunt in te mala ; cogitaverunt consilia quæ non potuerunt stabilire.
- 13Quoniam pones eos dorsum ; in reliquiis tuis præparabis vultum eorum.
- 14Exaltare, Domine, in virtute tua ; cantabimus et psallemus virtutes tuas.
Chapter 21
- 1In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David.
- 2Deus, Deus meus, respice in me : quare me dereliquisti ? longe a salute mea verba delictorum meorum.
- 3Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies ; et nocte, et non ad insipientiam mihi.
- 4Tu autem in sancto habitas, laus Israël.
- 5In te speraverunt patres nostri ; speraverunt, et liberasti eos.
- 6Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt ; in te speraverunt, et non sunt confusi.
- 7Ego autem sum vermis, et non homo ; opprobrium hominum, et abjectio plebis.
- 8Omnes videntes me deriserunt me ; locuti sunt labiis, et moverunt caput.
- 9Speravit in Domino, eripiat eum : salvum faciat eum, quoniam vult eum.
- 10Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meæ.
- 11In te projectus sum ex utero ; de ventre matris meæ Deus meus es tu :
- 12ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet.
- 13Circumdederunt me vituli multi ; tauri pingues obsederunt me.
- 14Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.
- 15Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea : factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.
- 16Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis : et in pulverem mortis deduxisti me.
- 17Quoniam circumdederunt me canes multi ; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos ;
- 18dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.
- 19Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
- 20Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me ; ad defensionem meam conspice.
- 21Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam.
- 22Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam.
- 23Narrabo nomen tuum fratribus meis ; in medio ecclesiæ laudabo te.
- 24Qui timetis Dominum, laudate eum ; universum semen Jacob, glorificate eum.
- 25Timeat eum omne semen Israël, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis, nec avertit faciem suam a me : et cum clamarem ad eum, exaudivit me.
- 26Apud te laus mea in ecclesia magna ; vota mea reddam in conspectu timentium eum.
- 27Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum : vivent corda eorum in sæculum sæculi.
- 28Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ ; et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium :
- 29quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.
- 30Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ ; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram.
- 31Et anima mea illi vivet ; et semen meum serviet ipsi.
- 32Annuntiabitur Domino generatio ventura ; et annuntiabunt cæli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus.
Chapter 22
- 1Psalmus David. Dominus regit me, et nihil mihi deerit :
- 2in loco pascuæ, ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me ;
- 3animam meam convertit. Deduxit me super semitas justitiæ propter nomen suum.
- 4Nam etsi ambulavero in medio umbræ mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt.
- 5Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me ; impinguasti in oleo caput meum : et calix meus inebrians, quam præclarus est !
- 6Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitæ meæ ; et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum.
Chapter 23
- 1Prima sabbati. Psalmus David. Domini est terra, et plenitudo ejus ; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.
- 2Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina præparavit eum.
- 3Quis ascendet in montem Domini ? aut quis stabit in loco sancto ejus ?
- 4Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo :
- 5hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo.
- 6Hæc est generatio quærentium eum, quærentium faciem Dei Jacob.
- 7Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex gloriæ.
- 8Quis est iste rex gloriæ ? Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælio.
- 9Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex gloriæ.
- 10Quis est iste rex gloriæ ? Dominus virtutum ipse est rex gloriæ.
Chapter 24
- 1In finem. Psalmus David. Ad te, Domine, levavi animam meam :
- 2Deus meus, in te confido ; non erubescam.
- 3Neque irrideant me inimici mei : etenim universi qui sustinent te, non confundentur.
- 4Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me.
- 5Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.
- 6Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt.
- 7Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas, ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.
- 8Dulcis et rectus Dominus ; propter hoc legem dabit delinquentibus in via.
- 9Diriget mansuetos in judicio ; docebit mites vias suas.
- 10Universæ viæ Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus.
- 11Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo ; multum est enim.
- 12Quis est homo qui timet Dominum ? legem statuit ei in via quam elegit.
- 13Anima ejus in bonis demorabitur, et semen ejus hæreditabit terram.
- 14Firmamentum est Dominus timentibus eum ; et testamentum ipsius ut manifestetur illis.
- 15Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
- 16Respice in me, et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego.
- 17Tribulationes cordis mei multiplicatæ sunt : de necessitatibus meis erue me.
- 18Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea.
- 19Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me.
- 20Custodi animam meam, et erue me : non erubescam, quoniam speravi in te.
- 21Innocentes et recti adhæserunt mihi, quia sustinui te.
- 22Libera, Deus, Israël ex omnibus tribulationibus suis.
Chapter 25
- 1In finem. Psalmus David. Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum, et in Domino sperans non infirmabor.
- 2Proba me, Domine, et tenta me ; ure renes meos et cor meum.
- 3Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua.
- 4Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo.
- 5Odivi ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo.
- 6Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine :
- 7ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua.
- 8Domine, dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ.
- 9Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam :
- 10in quorum manibus iniquitates sunt ; dextera eorum repleta est muneribus.
- 11Ego autem in innocentia mea ingressus sum ; redime me, et miserere mei.
- 12Pes meus stetit in directo ; in ecclesiis benedicam te, Domine.
Chapter 26
- 1Psalmus David, priusquam liniretur. Dominus illuminatio mea et salus mea : quem timebo ? Dominus protector vitæ meæ : a quo trepidabo ?
- 2Dum appropiant super me nocentes ut edant carnes meas, qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt.
- 3Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum ; si exsurgat adversum me prælium, in hoc ego sperabo.
- 4Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ ; ut videam voluptatem Domini, et visitem templum ejus.
- 5Quoniam abscondit me in tabernaculo suo ; in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui.
- 6In petra exaltavit me, et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis ; cantabo, et psalmum dicam Domino.
- 7Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te ; miserere mei, et exaudi me.
- 8Tibi dixit cor meum : Exquisivit te facies mea ; faciem tuam, Domine, requiram.
- 9Ne avertas faciem tuam a me ; ne declines in ira a servo tuo. Adjutor meus esto ; ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus.
- 10Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me ; Dominus autem assumpsit me.
- 11Legem pone mihi, Domine, in via tua, et dirige me in semitam rectam, propter inimicos meos.
- 12Ne tradideris me in animas tribulantium me, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi.
- 13Credo videre bona Domini in terra viventium.
- 14Expecta Dominum, viriliter age : et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
Chapter 27
- 1Psalmus ipsi David. Ad te, Domine, clamabo ; Deus meus, ne sileas a me : nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum.
- 2Exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ dum oro ad te ; dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.
- 3Ne simul trahas me cum peccatoribus, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me ; qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum.
- 4Da illis secundum opera eorum, et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Secundum opera manuum eorum tribue illis ; redde retributionem eorum ipsis.
- 5Quoniam non intellexerunt opera Domini, et in opera manuum ejus destrues illos, et non ædificabis eos.
- 6Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meæ.
- 7Dominus adjutor meus et protector meus ; in ipso speravit cor meum, et adjutus sum : et refloruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor ei.
- 8Dominus fortitudo plebis suæ, et protector salvationum christi sui est.
- 9Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hæreditati tuæ ; et rege eos, et extolle illos usque in æternum.
Chapter 28
- 1Psalmus David, in consummatione tabernaculi. Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum.
- 2Afferte Domino gloriam et honorem ; afferte Domino gloriam nomini ejus ; adorate Dominum in atrio sancto ejus.
- 3Vox Domini super aquas ; Deus majestatis intonuit : Dominus super aquas multas.
- 4Vox Domini in virtute ; vox Domini in magnificentia.
- 5Vox Domini confringentis cedros, et confringet Dominus cedros Libani :
- 6et comminuet eas, tamquam vitulum Libani, et dilectus quemadmodum filius unicornium.
- 7Vox Domini intercidentis flammam ignis ;
- 8vox Domini concutientis desertum : et commovebit Dominus desertum Cades.
- 9Vox Domini præparantis cervos : et revelabit condensa, et in templo ejus omnes dicent gloriam.
- 10Dominus diluvium inhabitare facit, et sedebit Dominus rex in æternum.
- 11Dominus virtutem populo suo dabit ; Dominus benedicet populo suo in pace.
Chapter 29
- 1Psalmus cantici, in dedicatione domus David.
- 2Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me.
- 3Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me.
- 4Domine, eduxisti ab inferno animam meam ; salvasti me a descendentibus in lacum.
- 5Psallite Domino, sancti ejus ; et confitemini memoriæ sanctitatis ejus.
- 6Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus : ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum lætitia.
- 7Ego autem dixi in abundantia mea : Non movebor in æternum.
- 8Domine, in voluntate tua præstitisti decori meo virtutem ; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.
- 9Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor.
- 10Quæ utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem ? numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam ?
- 11Audivit Dominus, et misertus est mei ; Dominus factus est adjutor meus.
- 12Convertisti planctum meum in gaudium mihi ; conscidisti saccum meum, et circumdedisti me lætitia :
- 13ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Domine Deus meus, in æternum confitebor tibi.
Chapter 30
- 1In finem. Psalmus David, pro extasi.
- 2In te, Domine, speravi ; non confundar in æternum : in justitia tua libera me.
- 3Inclina ad me aurem tuam ; accelera ut eruas me. Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii, ut salvum me facias :
- 4quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu ; et propter nomen tuum deduces me et enutries me.
- 5Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi, quoniam tu es protector meus.
- 6In manus tuas commendo spiritum meum ; redemisti me, Domine Deus veritatis.
- 7Odisti observantes vanitates supervacue ; ego autem in Domino speravi.
- 8Exsultabo, et lætabor in misericordia tua, quoniam respexisti humilitatem meam ; salvasti de necessitatibus animam meam.
- 9Nec conclusisti me in manibus inimici : statuisti in loco spatioso pedes meos.
- 10Miserere mei, Domine, quoniam tribulor ; conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus.
- 11Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea conturbata sunt.
- 12Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et vicinis meis valde, et timor notis meis ; qui videbant me foras fugerunt a me.
- 13Oblivioni datus sum, tamquam mortuus a corde ; factus sum tamquam vas perditum :
- 14quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu. In eo dum convenirent simul adversum me, accipere animam meam consiliati sunt.
- 15Ego autem in te speravi, Domine ; dixi : Deus meus es tu ;
- 16in manibus tuis sortes meæ : eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me.
- 17Illustra faciem tuam super servum tuum ; salvum me fac in misericordia tua.
- 18Domine, non confundar, quoniam invocavi te. Erubescant impii, et deducantur in infernum ;
- 19muta fiant labia dolosa, quæ loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia, et in abusione.
- 20Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine, quam abscondisti timentibus te ; perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum !
- 21Abscondes eos in abscondito faciei tuæ a conturbatione hominum ; proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum.
- 22Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita.
- 23Ego autem dixi in excessu mentis meæ : Projectus sum a facie oculorum tuorum : ideo exaudisti vocem orationis meæ, dum clamarem ad te.
- 24Diligite Dominum, omnes sancti ejus, quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam.
- 25Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino.
Chapter 31
- 1Ipsi David intellectus. Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
- 2Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus.
- 3Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.
- 4Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina.
- 5Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi : Confitebor adversum me injustitiam meam Domino ; et tu remisisti impietatem peccati mei.
- 6Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.
- 7Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me ; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.
- 8Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris ; firmabo super te oculos meos.
- 9Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.
- 10Multa flagella peccatoris ; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
- 11Lætamini in Domino, et exsultate, justi ; et gloriamini, omnes recti corde.
Chapter 32
- 1Psalmus David. Exsultate, justi, in Domino ; rectos decet collaudatio.
- 2Confitemini Domino in cithara ; in psalterio decem chordarum psallite illi.
- 3Cantate ei canticum novum ; bene psallite ei in vociferatione.
- 4Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide.
- 5Diligit misericordiam et judicium ; misericordia Domini plena est terra.
- 6Verbo Domini cæli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
- 7Congregans sicut in utre aquas maris ; ponens in thesauris abyssos.
- 8Timeat Dominum omnis terra ; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.
- 9Quoniam ipse dixit, et facta sunt ; ipse mandavit et creata sunt.
- 10Dominus dissipat consilia gentium ; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.
- 11Consilium autem Domini in æternum manet ; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.
- 12Beata gens cujus est Dominus Deus ejus ; populus quem elegit in hæreditatem sibi.
- 13De cælo respexit Dominus ; vidit omnes filios hominum.
- 14De præparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram :
- 15qui finxit sigillatim corda eorum ; qui intelligit omnia opera eorum.
- 16Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ.
- 17Fallax equus ad salutem ; in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur.
- 18Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus :
- 19ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame.
- 20Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adjutor et protector noster est.
- 21Quia in eo lætabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus.
- 22Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.
Chapter 33
- 1Davidi, cum immutavit vultum suum coram Achimelech, et dimisit eum, et abiit.
- 2Benedicam Dominum in omni tempore ; semper laus ejus in ore meo.
- 3In Domino laudabitur anima mea : audiant mansueti, et lætentur.
- 4Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in idipsum.
- 5Exquisivi Dominum, et exaudivit me ; et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me.
- 6Accedite ad eum, et illuminamini ; et facies vestræ non confundentur.
- 7Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum, et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum.
- 8Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos.
- 9Gustate et videte quoniam suavis est Dominus ; beatus vir qui sperat in eo.
- 10Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum.
- 11Divites eguerunt, et esurierunt ; inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.
- 12Venite, filii ; audite me : timorem Domini docebo vos.
- 13Quis est homo qui vult vitam ; diligit dies videre bonos ?
- 14Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum.
- 15Diverte a malo, et fac bonum ; inquire pacem, et persequere eam.
- 16Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum.
- 17Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.
- 18Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos ; et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
- 19Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit.
- 20Multæ tribulationes justorum ; et de omnibus his liberabit eos Dominus.
- 21Custodit Dominus omnia ossa eorum : unum ex his non conteretur.
- 22Mors peccatorum pessima ; et qui oderunt justum delinquent.
- 23Redimet Dominus animas servorum suorum, et non delinquent omnes qui sperant in eo.
Chapter 34
- 1Ipsi David. Judica, Domine, nocentes me ; expugna impugnantes me.
- 2Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi.
- 3Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me ; dic animæ meæ : Salus tua ego sum.
- 4Confundantur et revereantur quærentes animam meam ; avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala.
- 5Fiant tamquam pulvis ante faciem venti, et angelus Domini coarctans eos.
- 6Fiat via illorum tenebræ et lubricum, et angelus Domini persequens eos.
- 7Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui ; supervacue exprobraverunt animam meam.
- 8Veniat illi laqueus quem ignorat, et captio quam abscondit apprehendat eum, et in laqueum cadat in ipsum.
- 9Anima autem mea exsultabit in Domino, et delectabitur super salutari suo.
- 10Omnia ossa mea dicent : Domine, quis similis tibi ? eripiens inopem de manu fortiorum ejus ; egenum et pauperem a diripientibus eum.
- 11Surgentes testes iniqui, quæ ignorabam interrogabant me.
- 12Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animæ meæ.
- 13Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio ; humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur.
- 14Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam ; quasi lugens et contristatus sic humiliabar.
- 15Et adversum me lætati sunt, et convenerunt ; congregata sunt super me flagella, et ignoravi.
- 16Dissipati sunt, nec compuncti ; tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione ; frenduerunt super me dentibus suis.
- 17Domine, quando respicies ? Restitue animam meam a malignitate eorum ; a leonibus unicam meam.
- 18Confitebor tibi in ecclesia magna ; in populo gravi laudabo te.
- 19Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis, et annuunt oculis.
- 20Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur ; et in iracundia terræ loquentes, dolos cogitabant.
- 21Et dilataverunt super me os suum ; dixerunt : Euge, euge ! viderunt oculi nostri.
- 22Vidisti, Domine : ne sileas ; Domine, ne discedas a me.
- 23Exsurge et intende judicio meo, Deus meus ; et Dominus meus, in causam meam.
- 24Judica me secundum justitiam tuam, Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi.
- 25Non dicant in cordibus suis : Euge, euge, animæ nostræ ; nec dicant : Devoravimus eum.
- 26Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis ; induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me.
- 27Exsultent et lætentur qui volunt justitiam meam ; et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus.
- 28Et lingua mea meditabitur justitiam tuam ; tota die laudem tuam.
Chapter 35
- 1In finem. Servo Domini ipsi David.
- 2Dixit injustus ut delinquat in semetipso : non est timor Dei ante oculos ejus.
- 3Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium.
- 4Verba oris ejus iniquitas, et dolus ; noluit intelligere ut bene ageret.
- 5Iniquitatem meditatus est in cubili suo ; astitit omni viæ non bonæ : malitiam autem non odivit.
- 6Domine, in cælo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes.
- 7Justitia tua sicut montes Dei ; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine,
- 8quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.
- 9Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos :
- 10quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen.
- 11Prætende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde.
- 12Non veniat mihi pes superbiæ, et manus peccatoris non moveat me.
- 13Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem ; expulsi sunt, nec potuerunt stare.
Chapter 36
- 1Psalmus ipsi David. Noli æmulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem :
- 2quoniam tamquam fœnum velociter arescent, et quemadmodum olera herbarum cito decident.
- 3Spera in Domino, et fac bonitatem ; et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus.
- 4Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.
- 5Revela Domino viam tuam, et spera in eo, et ipse faciet.
- 6Et educet quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum tamquam meridiem.
- 7Subditus esto Domino, et ora eum. Noli æmulari in eo qui prosperatur in via sua ; in homine faciente injustitias.
- 8Desine ab ira, et derelinque furorem ; noli æmulari ut maligneris.
- 9Quoniam qui malignantur exterminabuntur ; sustinentes autem Dominum, ipsi hæreditabunt terram.
- 10Et adhuc pusillum, et non erit peccator ; et quæres locum ejus, et non invenies.
- 11Mansueti autem hæreditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis.
- 12Observabit peccator justum, et stridebit super eum dentibus suis.
- 13Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies ejus.
- 14Gladium evaginaverunt peccatores ; intenderunt arcum suum : ut dejiciant pauperem et inopem, ut trucident rectos corde.
- 15Gladius eorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur.
- 16Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas :
- 17quoniam brachia peccatorum conterentur : confirmat autem justos Dominus.
- 18Novit Dominus dies immaculatorum, et hæreditas eorum in æternum erit.
- 19Non confundentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur :
- 20quia peccatores peribunt. Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati, deficientes quemadmodum fumus deficient.
- 21Mutuabitur peccator, et non solvet ; justus autem miseretur et tribuet :
- 22quia benedicentes ei hæreditabunt terram ; maledicentes autem ei disperibunt.
- 23Apud Dominum gressus hominis dirigentur, et viam ejus volet.
- 24Cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam.
- 25Junior fui, etenim senui ; et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quærens panem.
- 26Tota die miseretur et commodat ; et semen illius in benedictione erit.
- 27Declina a malo, et fac bonum, et inhabita in sæculum sæculi :
- 28quia Dominus amat judicium, et non derelinquet sanctos suos : in æternum conservabuntur. Injusti punientur, et semen impiorum peribit.
- 29Justi autem hæreditabunt terram, et inhabitabunt in sæculum sæculi super eam.
- 30Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium.
- 31Lex Dei ejus in corde ipsius, et non supplantabuntur gressus ejus.
- 32Considerat peccator justum, et quærit mortificare eum.
- 33Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus, nec damnabit eum cum judicabitur illi.
- 34Expecta Dominum, et custodi viam ejus, et exaltabit te ut hæreditate capias terram : cum perierint peccatores, videbis.
- 35Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani :
- 36et transivi, et ecce non erat ; et quæsivi eum, et non est inventus locus ejus.
- 37Custodi innocentiam, et vide æquitatem, quoniam sunt reliquiæ homini pacifico.
- 38Injusti autem disperibunt simul ; reliquiæ impiorum interibunt.
- 39Salus autem justorum a Domino ; et protector eorum in tempore tribulationis.
- 40Et adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos ; et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos, quia speraverunt in eo.
Chapter 37
- 1Psalmus David, in rememorationem de sabbato.
- 2Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me :
- 3quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam.
- 4Non est sanitas in carne mea, a facie iræ tuæ ; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum :
- 5quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum, et sicut onus grave gravatæ sunt super me.
- 6Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ, a facie insipientiæ meæ.
- 7Miser factus sum et curvatus sum usque in finem ; tota die contristatus ingrediebar.
- 8Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea.
- 9Afflictus sum, et humiliatus sum nimis ; rugiebam a gemitu cordis mei.
- 10Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus.
- 11Cor meum conturbatum est ; dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.
- 12Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt ; et qui juxta me erant, de longe steterunt : et vim faciebant qui quærebant animam meam.
- 13Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur.
- 14Ego autem, tamquam surdus, non audiebam ; et sicut mutus non aperiens os suum.
- 15Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones.
- 16Quoniam in te, Domine, speravi ; tu exaudies me, Domine Deus meus.
- 17Quia dixi : Nequando supergaudeant mihi inimici mei ; et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.
- 18Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper.
- 19Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo.
- 20Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me : et multiplicati sunt qui oderunt me inique.
- 21Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem.
- 22Ne derelinquas me, Domine Deus meus ; ne discesseris a me.
- 23Intende in adjutorium meum, Domine Deus salutis meæ.
Chapter 38
- 1In finem, ipsi Idithun. Canticum David.
- 2Dixi : Custodiam vias meas : ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me.
- 3Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis ; et dolor meus renovatus est.
- 4Concaluit cor meum intra me ; et in meditatione mea exardescet ignis.
- 5Locutus sum in lingua mea : Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi.
- 6Ecce mensurabiles posuisti dies meos, et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens.
- 7Verumtamen in imagine pertransit homo ; sed et frustra conturbatur : thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea.
- 8Et nunc quæ est exspectatio mea : nonne Dominus ? et substantia mea apud te est.
- 9Ab omnibus iniquitatibus meis erue me : opprobrium insipienti dedisti me.
- 10Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti ;
- 11amove a me plagas tuas.
- 12A fortitudine manus tuæ ego defeci in increpationibus : propter iniquitatem corripuisti hominem. Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus : verumtamen vane conturbatur omnis homo.
- 13Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam ; auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei.
- 14Remitte mihi, ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero.
Chapter 39
- 1In finem. Psalmus ipsi David.
- 2Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi.
- 3Et exaudivit preces meas, et eduxit me de lacu miseriæ et de luto fæcis. Et statuit super petram pedes meos, et direxit gressus meos.
- 4Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Videbunt multi, et timebunt, et sperabunt in Domino.
- 5Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas.
- 6Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua ; et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Annuntiavi et locutus sum : multiplicati sunt super numerum.
- 7Sacrificium et oblationem noluisti ; aures autem perfecisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti ;
- 8tunc dixi : Ecce venio. In capite libri scriptum est de me,
- 9ut facerem voluntatem tuam. Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei.
- 10Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna ; ecce labia mea non prohibebo : Domine, tu scisti.
- 11Justitiam tuam non abscondi in corde meo ; veritatem tuam et salutare tuum dixi ; non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo.
- 12Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me ; misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me.
- 13Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus ; comprehenderunt me iniquitates meæ, et non potui ut viderem. Multiplicatæ sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me.
- 14Complaceat tibi, Domine, ut eruas me ; Domine, ad adjuvandum me respice.
- 15Confundantur et revereantur simul, qui quærunt animam meam ut auferant eam ; convertantur retrorsum et revereantur, qui volunt mihi mala.
- 16Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi : Euge, euge !
- 17Exsultent et lætentur super te omnes quærentes te ; et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.
- 18Ego autem mendicus sum et pauper ; Dominus sollicitus est mei. Adjutor meus et protector meus tu es ; Deus meus, ne tardaveris.
Chapter 40
- 1In finem. Psalmus ipsi David.
- 2Beatus qui intelligit super egenum et pauperem : in die mala liberabit eum Dominus.
- 3Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum ejus.
- 4Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus ; universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus.
- 5Ego dixi : Domine, miserere mei ; sana animam meam, quia peccavi tibi.
- 6Inimici mei dixerunt mala mihi : Quando morietur, et peribit nomen ejus ?
- 7Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur ; cor ejus congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras et loquebatur.
- 8In idipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei ; adversum me cogitabant mala mihi.
- 9Verbum iniquum constituerunt adversum me : Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat ?
- 10Etenim homo pacis meæ in quo speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem.
- 11Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me ; et retribuam eis.
- 12In hoc cognovi quoniam voluisti me, quoniam non gaudebit inimicus meus super me.
- 13Me autem propter innocentiam suscepisti ; et confirmasti me in conspectu tuo in æternum.
- 14Benedictus Dominus Deus Israël a sæculo et usque in sæculum. Fiat, fiat.
Chapter 41
- 1In finem. Intellectus filiis Core.
- 2Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus.
- 3Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum ; quando veniam, et apparebo ante faciem Dei ?
- 4Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie : Ubi est Deus tuus ?
- 5Hæc recordatus sum, et effudi in me animam meam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei, in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis.
- 6Quare tristis es, anima mea ? et quare conturbas me ? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei,
- 7et Deus meus. Ad meipsum anima mea conturbata est : propterea memor ero tui de terra Jordanis et Hermoniim a monte modico.
- 8Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum ; omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt.
- 9In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus ; apud me oratio Deo vitæ meæ.
- 10Dicam Deo : Susceptor meus es ; quare oblitus es mei ? et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus ?
- 11Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei, dum dicunt mihi per singulos dies : Ubi est Deus tuus ?
- 12Quare tristis es, anima mea ? et quare conturbas me ? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus.
Chapter 42
- 1Psalmus David. Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta : ab homine iniquo et doloso erue me.
- 2Quia tu es, Deus, fortitudo mea : quare me repulisti ? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus ?
- 3Emitte lucem tuam et veritatem tuam : ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua.
- 4Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui lætificat juventutem meam. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus.
- 5Quare tristis es, anima mea ? et quare conturbas me ? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus.
Chapter 43
- 1In finem. Filiis Core ad intellectum.
- 2Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis.
- 3Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos ; afflixisti populos, et expulisti eos.
- 4Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos : sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis.
- 5Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob.
- 6In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.
- 7Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me :
- 8salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti.
- 9In Deo laudabimur tota die, et in nomine tuo confitebimur in sæculum.
- 10Nunc autem repulisti et confudisti nos, et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.
- 11Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros, et qui oderunt nos diripiebant sibi.
- 12Dedisti nos tamquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos.
- 13Vendidisti populum tuum sine pretio, et non fuit multitudo in commutationibus eorum.
- 14Posuisti nos opprobrium vicinis nostris ; subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.
- 15Posuisti nos in similitudinem gentibus ; commotionem capitis in populis.
- 16Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meæ cooperuit me :
- 17a voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis.
- 18Hæc omnia venerunt super nos ; nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo.
- 19Et non recessit retro cor nostrum ; et declinasti semitas nostras a via tua :
- 20quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis.
- 21Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum,
- 22nonne Deus requiret ista ? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die ; æstimati sumus sicut oves occisionis.
- 23Exsurge ; quare obdormis, Domine ? exsurge, et ne repellas in finem.
- 24Quare faciem tuam avertis ? oblivisceris inopiæ nostræ et tribulationis nostræ ?
- 25Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra ; conglutinatus est in terra venter noster.
- 26Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum.
Chapter 44
- 1In finem, pro iis qui commutabuntur. Filiis Core, ad intellectum. Canticum pro dilecto.
- 2Eructavit cor meum verbum bonum : dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribæ velociter scribentis.
- 3Speciosus forma præ filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis : propterea benedixit te Deus in æternum.
- 4Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime.
- 5Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna, propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam ; et deducet te mirabiliter dextera tua.
- 6Sagittæ tuæ acutæ : populi sub te cadent, in corda inimicorum regis.
- 7Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi ; virga directionis virga regni tui.
- 8Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem ; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ, præ consortibus tuis.
- 9Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis ; ex quibus delectaverunt te
- 10filiæ regum in honore tuo. Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate.
- 11Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam ; et obliviscere populum tuum, et domum patris tui.
- 12Et concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum.
- 13Et filiæ Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur ; omnes divites plebis.
- 14Omnis gloria ejus filiæ regis ab intus, in fimbriis aureis,
- 15circumamicta varietatibus. Adducentur regi virgines post eam ; proximæ ejus afferentur tibi.
- 16Afferentur in lætitia et exsultatione ; adducentur in templum regis.
- 17Pro patribus tuis nati sunt tibi filii ; constitues eos principes super omnem terram.
- 18Memores erunt nominis tui in omni generatione et generationem : propterea populi confitebuntur tibi in æternum, et in sæculum sæculi.
Chapter 45
- 1In finem, filiis Core, pro arcanis. Psalmus.
- 2Deus noster refugium et virtus ; adjutor in tribulationibus quæ invenerunt nos nimis.
- 3Propterea non timebimus dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris.
- 4Sonuerunt, et turbatæ sunt aquæ eorum ; conturbati sunt montes in fortitudine ejus.
- 5Fluminis impetus lætificat civitatem Dei : sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.
- 6Deus in medio ejus, non commovebitur ; adjuvabit eam Deus mane diluculo.
- 7Conturbatæ sunt gentes, et inclinata sunt regna : dedit vocem suam, mota est terra.
- 8Dominus virtutum nobiscum ; susceptor noster Deus Jacob.
- 9Venite, et videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram,
- 10auferens bella usque ad finem terræ. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni.
- 11Vacate, et videte quoniam ego sum Deus ; exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra.
- 12Dominus virtutum nobiscum ; susceptor noster Deus Jacob.
Chapter 46
- 1In finem, pro filiis Core. Psalmus.
- 2Omnes gentes, plaudite manibus ; jubilate Deo in voce exsultationis :
- 3quoniam Dominus excelsus, terribilis, rex magnus super omnem terram.
- 4Subjecit populos nobis, et gentes sub pedibus nostris.
- 5Elegit nobis hæreditatem suam ; speciem Jacob quam dilexit.
- 6Ascendit Deus in jubilo, et Dominus in voce tubæ.
- 7Psallite Deo nostro, psallite ; psallite regi nostro, psallite :
- 8quoniam rex omnis terræ Deus, psallite sapienter.
- 9Regnabit Deus super gentes ; Deus sedet super sedem sanctam suam.
- 10Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt.
Chapter 47
- 1Psalmus cantici. Filiis Core, secunda sabbati.
- 2Magnus Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus.
- 3Fundatur exsultatione universæ terræ mons Sion ; latera aquilonis, civitas regis magni.
- 4Deus in domibus ejus cognoscetur cum suscipiet eam.
- 5Quoniam ecce reges terræ congregati sunt ; convenerunt in unum.
- 6Ipsi videntes, sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt.
- 7Tremor apprehendit eos ; ibi dolores ut parturientis :
- 8in spiritu vehementi conteres naves Tharsis.
- 9Sicut audivimus, sic vidimus, in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri : Deus fundavit eam in æternum.
- 10Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui.
- 11Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ ; justitia plena est dextera tua.
- 12Lætetur mons Sion, et exsultent filiæ Judæ, propter judicia tua, Domine.
- 13Circumdate Sion, et complectimini eam ; narrate in turribus ejus.
- 14Ponite corda vestra in virtute ejus, et distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera.
- 15Quoniam hic est Deus, Deus noster in æternum, et in sæculum sæculi : ipse reget nos in sæcula.
Chapter 48
- 1In finem, filiis Core. Psalmus.
- 2Audite hæc, omnes gentes ; auribus percipite, omnes qui habitatis orbem :
- 3quique terrigenæ et filii hominum, simul in unum dives et pauper.
- 4Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam.
- 5Inclinabo in parabolam aurem meam ; aperiam in psalterio propositionem meam.
- 6Cur timebo in die mala ? iniquitas calcanei mei circumdabit me.
- 7Qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum, gloriantur.
- 8Frater non redimit, redimet homo : non dabit Deo placationem suam,
- 9et pretium redemptionis animæ suæ. Et laborabit in æternum ;
- 10et vivet adhuc in finem.
- 11Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes : simul insipiens et stultus peribunt. Et relinquent alienis divitias suas,
- 12et sepulchra eorum domus illorum in æternum ; tabernacula eorum in progenie et progenie : vocaverunt nomina sua in terris suis.
- 13Et homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.
- 14Hæc via illorum scandalum ipsis ; et postea in ore suo complacebunt.
- 15Sicut oves in inferno positi sunt : mors depascet eos. Et dominabuntur eorum justi in matutino ; et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum.
- 16Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi, cum acceperit me.
- 17Ne timueris cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus :
- 18quoniam, cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus.
- 19Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur ; confitebitur tibi cum benefeceris ei.
- 20Introibit usque in progenies patrum suorum ; et usque in æternum non videbit lumen.
- 21Homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.
Chapter 49
- 1Psalmus Asaph. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.
- 2Ex Sion species decoris ejus :
- 3Deus manifeste veniet ; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet ; et in circuitu ejus tempestas valida.
- 4Advocabit cælum desursum, et terram, discernere populum suum.
- 5Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.
- 6Et annuntiabunt cæli justitiam ejus, quoniam Deus judex est.
- 7Audi, populus meus, et loquar ; Israël, et testificabor tibi : Deus, Deus tuus ego sum.
- 8Non in sacrificiis tuis arguam te ; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.
- 9Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos :
- 10quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, jumenta in montibus, et boves.
- 11Cognovi omnia volatilia cæli, et pulchritudo agri mecum est.
- 12Si esuriero, non dicam tibi : meus est enim orbis terræ et plenitudo ejus.
- 13Numquid manducabo carnes taurorum ? aut sanguinem hircorum potabo ?
- 14Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua.
- 15Et invoca me in die tribulationis : eruam te, et honorificabis me.
- 16Peccatori autem dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas ? et assumis testamentum meum per os tuum ?
- 17Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum.
- 18Si videbas furem, currebas cum eo ; et cum adulteris portionem tuam ponebas.
- 19Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos.
- 20Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum.
- 21Hæc fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis : arguam te, et statuam contra faciem tuam.
- 22Intelligite hæc, qui obliviscimini Deum, nequando rapiat, et non sit qui eripiat.
- 23Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter quo ostendam illi salutare Dei.
Chapter 50
- 1In finem. Psalmus David,
- 2cum venit ad eum Nathan propheta, quando intravit ad Bethsabee.
- 3Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam ; et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam.
- 4Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me.
- 5Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper.
- 6Tibi soli peccavi, et malum coram te feci ; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.
- 7Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea.
- 8Ecce enim veritatem dilexisti ; incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi.
- 9Asperges me hyssopo, et mundabor ; lavabis me, et super nivem dealbabor.
- 10Auditui meo dabis gaudium et lætitiam, et exsultabunt ossa humiliata.
- 11Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele.
- 12Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.
- 13Ne projicias me a facie tua, et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
- 14Redde mihi lætitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me.
- 15Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur.
- 16Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ, et exsultabit lingua mea justitiam tuam.
- 17Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam.
- 18Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique ; holocaustis non delectaberis.
- 19Sacrificium Deo spiritus contribulatus ; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
- 20Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut ædificentur muri Jerusalem.
- 21Tunc acceptabis sacrificium justitiæ, oblationes et holocausta ; tunc imponent super altare tuum vitulos.
Chapter 51
- 1In finem. Intellectus David,
- 2cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli : Venit David in domum Achimelech.
- 3Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate ?
- 4Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ; sicut novacula acuta fecisti dolum.
- 5Dilexisti malitiam super benignitatem ; iniquitatem magis quam loqui æquitatem.
- 6Dilexisti omnia verba præcipitationis ; lingua dolosa.
- 7Propterea Deus destruet te in finem ; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.
- 8Videbunt justi, et timebunt ; et super eum ridebunt, et dicent :
- 9Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua.
- 10Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi.
- 11Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti ; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.
Chapter 52
- 1In finem, pro Maëleth intelligentiæ David. Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus.
- 2Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus ; non est qui faciat bonum.
- 3Deus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
- 4Omnes declinaverunt ; simul inutiles facti sunt : non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
- 5Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis ?
- 6Deum non invocaverunt ; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent : confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.
- 7Quis dabit ex Sion salutare Israël ? cum converterit Deus captivitatem plebis suæ, exsultabit Jacob, et lætabitur Israël.
Chapter 53
- 1In finem, in carminibus. Intellectus David,
- 2cum venissent Ziphæi, et dixissent ad Saul : Nonne David absconditus est apud nos ?
- 3Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me.
- 4Deus, exaudi orationem meam ; auribus percipe verba oris mei.
- 5Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quæsierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.
- 6Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animæ meæ.
- 7Averte mala inimicis meis ; et in veritate tua disperde illos.
- 8Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.
- 9Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, et super inimicos meos despexit oculus meus.
Chapter 54
- 1In finem, in carminibus. Intellectus David.
- 2Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam :
- 3intende mihi, et exaudi me. Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum
- 4a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Quoniam declinaverunt in me iniquitates, et in ira molesti erant mihi.
- 5Cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me.
- 6Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebræ.
- 7Et dixi : Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo, et requiescam ?
- 8Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine.
- 9Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus, et tempestate.
- 10Præcipita, Domine ; divide linguas eorum : quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate.
- 11Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas ; et labor in medio ejus,
- 12et injustitia : et non defecit de plateis ejus usura et dolus.
- 13Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique. Et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo.
- 14Tu vero homo unanimis, dux meus, et notus meus :
- 15qui simul mecum dulces capiebas cibos ; in domo Dei ambulavimus cum consensu.
- 16Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes : quoniam nequitiæ in habitaculis eorum, in medio eorum.
- 17Ego autem ad Deum clamavi, et Dominus salvabit me.
- 18Vespere, et mane, et meridie, narrabo, et annuntiabo ; et exaudiet vocem meam.
- 19Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi : quoniam inter multos erant mecum.
- 20Exaudiet Deus, et humiliabit illos, qui est ante sæcula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum.
- 21Extendit manum suam in retribuendo ; contaminaverunt testamentum ejus :
- 22divisi sunt ab ira vultus ejus, et appropinquavit cor illius. Molliti sunt sermones ejus super oleum ; et ipsi sunt jacula.
- 23Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet ; non dabit in æternum fluctuationem justo.
- 24Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ; ego autem sperabo in te, Domine.
Chapter 55
- 1In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.
- 2Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo ; tota die impugnans, tribulavit me.
- 3Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me.
- 4Ab altitudine diei timebo : ego vero in te sperabo.
- 5In Deo laudabo sermones meos ; in Deo speravi : non timebo quid faciat mihi caro.
- 6Tota die verba mea execrabantur ; adversum me omnes cogitationes eorum in malum.
- 7Inhabitabunt, et abscondent ; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam,
- 8pro nihilo salvos facies illos ; in ira populos confringes.
- 9Deus, vitam meam annuntiavi tibi ; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua :
- 10tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es.
- 11In Deo laudabo verbum ; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi : non timebo quid faciat mihi homo.
- 12In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudationes tibi :
- 13quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.
Chapter 56
- 1In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saul in speluncam.
- 2Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas.
- 3Clamabo ad Deum altissimum, Deum qui benefecit mihi.
- 4Misit de cælo, et liberavit me ; dedit in opprobrium conculcantes me. Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam,
- 5et eripuit animam meam de medio catulorum leonum. Dormivi conturbatus. Filii hominum dentes eorum arma et sagittæ, et lingua eorum gladius acutus.
- 6Exaltare super cælos, Deus, et in omnem terram gloria tua.
- 7Laqueum paraverunt pedibus meis, et incurvaverunt animam meam. Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam.
- 8Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ; cantabo, et psalmum dicam.
- 9Exsurge, gloria mea ; exsurge, psalterium et cithara : exsurgam diluculo.
- 10Confitebor tibi in populis, Domine, et psalmum dicam tibi in gentibus :
- 11quoniam magnificata est usque ad cælos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.
- 12Exaltare super cælos, Deus, et super omnem terram gloria tua.
Chapter 57
- 1In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem.
- 2Si vere utique justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum.
- 3Etenim in corde iniquitates operamini ; in terra injustitias manus vestræ concinnant.
- 4Alienati sunt peccatores a vulva ; erraverunt ab utero : locuti sunt falsa.
- 5Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdæ et obturantis aures suas,
- 6quæ non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter.
- 7Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum ; molas leonum confringet Dominus.
- 8Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens ; intendit arcum suum donec infirmentur.
- 9Sicut cera quæ fluit auferentur ; supercecidit ignis, et non viderunt solem.
- 10Priusquam intelligerent spinæ vestræ rhamnum, sicut viventes sic in ira absorbet eos.
- 11Lætabitur justus cum viderit vindictam ; manus suas lavabit in sanguine peccatoris.
- 12Et dicet homo : Si utique est fructus justo, utique est Deus judicans eos in terra.
Chapter 58
- 1In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, quando misit Saul et custodivit domum ejus ut eum interficeret.
- 2Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me libera me.
- 3Eripe me de operantibus iniquitatem, et de viris sanguinum salva me.
- 4Quia ecce ceperunt animam meam ; irruerunt in me fortes.
- 5Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine ; sine iniquitate cucurri, et direxi.
- 6Exsurge in occursum meum, et vide : et tu, Domine Deus virtutum, Deus Israël, intende ad visitandas omnes gentes : non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem.
- 7Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes : et circuibunt civitatem.
- 8Ecce loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum : quoniam quis audivit ?
- 9Et tu, Domine, deridebis eos ; ad nihilum deduces omnes gentes.
- 10Fortitudinem meam ad te custodiam, quia, Deus, susceptor meus es :
- 11Deus meus misericordia ejus præveniet me.
- 12Deus ostendet mihi super inimicos meos : ne occidas eos, nequando obliviscantur populi mei. Disperge illos in virtute tua, et depone eos, protector meus, Domine :
- 13delictum oris eorum, sermonem labiorum ipsorum ; et comprehendantur in superbia sua. Et de execratione et mendacio annuntiabuntur
- 14in consummatione : in ira consummationis, et non erunt. Et scient quia Deus dominabitur Jacob, et finium terræ.
- 15Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes : et circuibunt civitatem.
- 16Ipsi dispergentur ad manducandum ; si vero non fuerint saturati, et murmurabunt.
- 17Ego autem cantabo fortitudinem tuam, et exsultabo mane misericordiam tuam : quia factus es susceptor meus, et refugium meum in die tribulationis meæ.
- 18Adjutor meus, tibi psallam, quia Deus susceptor meus es ; Deus meus, misericordia mea.
Chapter 59
- 1In finem, pro his qui immutabuntur, in tituli inscriptionem ipsi David, in doctrinam,
- 2cum succendit Mesopotamiam Syriæ et Sobal, et convertit Joab, et percussit Idumæam in valle Salinarum duodecim millia.
- 3Deus, repulisti nos, et destruxisti nos ; iratus es, et misertus es nobis.
- 4Commovisti terram, et conturbasti eam ; sana contritiones ejus, quia commota est.
- 5Ostendisti populo tuo dura ; potasti nos vino compunctionis.
- 6Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus ; ut liberentur dilecti tui.
- 7Salvum fac dextera tua, et exaudi me.
- 8Deus locutus est in sancto suo : lætabor, et partibor Sichimam ; et convallem tabernaculorum metibor.
- 9Meus est Galaad, et meus est Manasses ; et Ephraim fortitudo capitis mei. Juda rex meus ;
- 10Moab olla spei meæ. In Idumæam extendam calceamentum meum : mihi alienigenæ subditi sunt.
- 11Quis deducet me in civitatem munitam ? quis deducet me usque in Idumæam ?
- 12nonne tu, Deus, qui repulisti nos ? et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris ?
- 13Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.
- 14In Deo faciemus virtutem ; et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.
Chapter 60
- 1In finem. In hymnis David.
- 2Exaudi, Deus, deprecationem meam ; intende orationi meæ.
- 3A finibus terræ ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum ; in petra exaltasti me. Deduxisti me,
- 4quia factus es spes mea : turris fortitudinis a facie inimici.
- 5Inhabitabo in tabernaculo tuo in sæcula ; protegar in velamento alarum tuarum.
- 6Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem meam ; dedisti hæreditatem timentibus nomen tuum.
- 7Dies super dies regis adjicies ; annos ejus usque in diem generationis et generationis.
- 8Permanet in æternum in conspectu Dei : misericordiam et veritatem ejus quis requiret ?
- 9Sic psalmum dicam nomini tuo in sæculum sæculi, ut reddam vota mea de die in diem.
Chapter 61
- 1In finem, pro Idithun. Psalmus David.
- 2Nonne Deo subjecta erit anima mea ? ab ipso enim salutare meum.
- 3Nam et ipse Deus meus et salutaris meus ; susceptor meus, non movebor amplius.
- 4Quousque irruitis in hominem ? interficitis universi vos, tamquam parieti inclinato et maceriæ depulsæ.
- 5Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere ; cucurri in siti : ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant.
- 6Verumtamen Deo subjecta esto, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea :
- 7quia ipse Deus meus et salvator meus, adjutor meus, non emigrabo.
- 8In Deo salutare meum et gloria mea ; Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.
- 9Sperate in eo, omnis congregatio populi ; effundite coram illo corda vestra : Deus adjutor noster in æternum.
- 10Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum.
- 11Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere ; divitiæ si affluant, nolite cor apponere.
- 12Semel locutus est Deus ; duo hæc audivi : quia potestas Dei est,
- 13et tibi, Domine, misericordia : quia tu reddes unicuique juxta opera sua.
Chapter 62
- 1Psalmus David, cum esset in deserto Idumææ.
- 2Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea ; quam multipliciter tibi caro mea !
- 3In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
- 4Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.
- 5Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas.
- 6Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.
- 7Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te.
- 8Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo.
- 9Adhæsit anima mea post te ; me suscepit dextera tua.
- 10Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam : introibunt in inferiora terræ ;
- 11tradentur in manus gladii : partes vulpium erunt.
- 12Rex vero lætabitur in Deo ; laudabuntur omnes qui jurant in eo : quia obstructum est os loquentium iniqua.
Chapter 63
- 1In finem. Psalmus David.
- 2Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor ; a timore inimici eripe animam meam.
- 3Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem.
- 4Quia exacuerunt ut gladium linguas suas ; intenderunt arcum rem amaram,
- 5ut sagittent in occultis immaculatum.
- 6Subito sagittabunt eum, et non timebunt ; firmaverunt sibi sermonem nequam. Narraverunt ut absconderent laqueos ; dixerunt : Quis videbit eos ?
- 7Scrutati sunt iniquitates ; defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum,
- 8et exaltabitur Deus. Sagittæ parvulorum factæ sunt plagæ eorum,
- 9et infirmatæ sunt contra eos linguæ eorum. Conturbati sunt omnes qui videbant eos,
- 10et timuit omnis homo. Et annuntiaverunt opera Dei, et facta ejus intellexerunt.
- 11Lætabitur justus in Domino, et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde.
Chapter 64
- 1In finem. Psalmus David, canticum Jeremiæ et Ezechielis populo transmigrationis, cum inciperent exire.
- 2Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in Jerusalem.
- 3Exaudi orationem meam ; ad te omnis caro veniet.
- 4Verba iniquorum prævaluerunt super nos, et impietatibus nostris tu propitiaberis.
- 5Beatus quem elegisti et assumpsisti : inhabitabit in atriis tuis. Replebimur in bonis domus tuæ ; sanctum est templum tuum,
- 6mirabile in æquitate. Exaudi nos, Deus, salutaris noster, spes omnium finium terræ, et in mari longe.
- 7Præparans montes in virtute tua, accinctus potentia ;
- 8qui conturbas profundum maris, sonum fluctuum ejus. Turbabuntur gentes,
- 9et timebunt qui habitant terminos a signis tuis ; exitus matutini et vespere delectabis.
- 10Visitasti terram, et inebriasti eam ; multiplicasti locupletare eam. Flumen Dei repletum est aquis ; parasti cibum illorum : quoniam ita est præparatio ejus.
- 11Rivos ejus inebria ; multiplica genimina ejus : in stillicidiis ejus lætabitur germinans.
- 12Benedices coronæ anni benignitatis tuæ, et campi tui replebuntur ubertate.
- 13Pinguescent speciosa deserti, et exsultatione colles accingentur.
- 14Induti sunt arietes ovium, et valles abundabunt frumento ; clamabunt, etenim hymnum dicent.
Chapter 65
- 1In finem. Canticum psalmi resurrectionis. Jubilate Deo, omnis terra ;
- 2psalmum dicite nomini ejus ; date gloriam laudi ejus.
- 3Dicite Deo : Quam terribilia sunt opera tua, Domine ! in multitudine virtutis tuæ mentientur tibi inimici tui.
- 4Omnis terra adoret te, et psallat tibi ; psalmum dicat nomini tuo.
- 5Venite, et videte opera Dei : terribilis in consiliis super filios hominum.
- 6Qui convertit mare in aridam ; in flumine pertransibunt pede : ibi lætabimur in ipso.
- 7Qui dominatur in virtute sua in æternum ; oculi ejus super gentes respiciunt : qui exasperant non exaltentur in semetipsis.
- 8Benedicite, gentes, Deum nostrum, et auditam facite vocem laudis ejus :
- 9qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos.
- 10Quoniam probasti nos, Deus ; igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.
- 11Induxisti nos in laqueum ; posuisti tribulationes in dorso nostro ;
- 12imposuisti homines super capita nostra. Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium.
- 13Introibo in domum tuam in holocaustis ; reddam tibi vota mea
- 14quæ distinxerunt labia mea : et locutum est os meum in tribulatione mea.
- 15Holocausta medullata offeram tibi, cum incenso arietum ; offeram tibi boves cum hircis.
- 16Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animæ meæ.
- 17Ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea.
- 18Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus.
- 19Propterea exaudivit Deus, et attendit voci deprecationis meæ.
- 20Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam, et misericordiam suam a me.
Chapter 66
- 1In finem, in hymnis. Psalmus cantici David.
- 2Deus misereatur nostri, et benedicat nobis ; illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri :
- 3ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum.
- 4Confiteantur tibi populi, Deus : confiteantur tibi populi omnes.
- 5Lætentur et exsultent gentes, quoniam judicas populos in æquitate, et gentes in terra dirigis.
- 6Confiteantur tibi populi, Deus : confiteantur tibi populi omnes.
- 7Terra dedit fructum suum : benedicat nos Deus, Deus noster !
- 8Benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terræ.
Chapter 67
- 1In finem. Psalmus cantici ipsi David.
- 2Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus ; et fugiant qui oderunt eum a facie ejus.
- 3Sicut deficit fumus, deficiant ; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.
- 4Et justi epulentur, et exsultent in conspectu Dei, et delectentur in lætitia.
- 5Cantate Deo ; psalmum dicite nomini ejus : iter facite ei qui ascendit super occasum. Dominus nomen illi ; exsultate in conspectu ejus. Turbabuntur a facie ejus,
- 6patris orphanorum, et judicis viduarum ; Deus in loco sancto suo.
- 7Deus qui inhabitare facit unius moris in domo ; qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulchris.
- 8Deus, cum egredereris in conspectu populi tui, cum pertransires in deserto,
- 9terra mota est, etenim cæli distillaverunt, a facie Dei Sinai, a facie Dei Israël.
- 10Pluviam voluntariam segregabis, Deus, hæreditati tuæ ; et infirmata est, tu vero perfecisti eam.
- 11Animalia tua habitabunt in ea ; parasti in dulcedine tua pauperi, Deus.
- 12Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa.
- 13Rex virtutum dilecti, dilecti ; et speciei domus dividere spolia.
- 14Si dormiatis inter medios cleros, pennæ columbæ deargentatæ, et posteriora dorsi ejus in pallore auri.
- 15Dum discernit cælestis reges super eam, nive dealbabuntur in Selmon.
- 16Mons Dei, mons pinguis : mons coagulatus, mons pinguis.
- 17Ut quid suspicamini, montes coagulatos ? mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo ; etenim Dominus habitabit in finem.
- 18Currus Dei decem millibus multiplex, millia lætantium ; Dominus in eis in Sina, in sancto.
- 19Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, accepisti dona in hominibus ; etenim non credentes inhabitare Dominum Deum.
- 20Benedictus Dominus die quotidie : prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum.
- 21Deus noster, Deus salvos faciendi ; et Domini, Domini exitus mortis.
- 22Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum, verticem capilli perambulantium in delictis suis.
- 23Dixit Dominus : Ex Basan convertam, convertam in profundum maris :
- 24ut intingatur pes tuus in sanguine ; lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso.
- 25Viderunt ingressus tuos, Deus, ingressus Dei mei, regis mei, qui est in sancto.
- 26Prævenerunt principes conjuncti psallentibus, in medio juvencularum tympanistriarum.
- 27In ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israël.
- 28Ibi Benjamin adolescentulus, in mentis excessu ; principes Juda, duces eorum ; principes Zabulon, principes Nephthali.
- 29Manda, Deus, virtuti tuæ ; confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis.
- 30A templo tuo in Jerusalem, tibi offerent reges munera.
- 31Increpa feras arundinis ; congregatio taurorum in vaccis populorum : ut excludant eos qui probati sunt argento. Dissipa gentes quæ bella volunt.
- 32Venient legati ex Ægypto ; Æthiopia præveniet manus ejus Deo.
- 33Regna terræ, cantate Deo ; psallite Domino ; psallite Deo.
- 34Qui ascendit super cælum cæli, ad orientem : ecce dabit voci suæ vocem virtutis.
- 35Date gloriam Deo super Israël ; magnificentia ejus et virtus ejus in nubibus.
- 36Mirabilis Deus in sanctis suis ; Deus Israël ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suæ. Benedictus Deus !
Chapter 68
- 1In finem, pro iis qui commutabuntur. David.
- 2Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam.
- 3Infixus sum in limo profundi et non est substantia. Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me.
- 4Laboravi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ ; defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum.
- 5Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis. Confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei injuste ; quæ non rapui, tunc exsolvebam.
- 6Deus, tu scis insipientiam meam ; et delicta mea a te non sunt abscondita.
- 7Non erubescant in me qui exspectant te, Domine, Domine virtutum ; non confundantur super me qui quærunt te, Deus Israël.
- 8Quoniam propter te sustinui opprobrium ; operuit confusio faciem meam.
- 9Extraneus factus sum fratribus meis, et peregrinus filiis matris meæ.
- 10Quoniam zelus domus tuæ comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.
- 11Et operui in jejunio animam meam, et factum est in opprobrium mihi.
- 12Et posui vestimentum meum cilicium ; et factus sum illis in parabolam.
- 13Adversum me loquebantur qui sedebant in porta, et in me psallebant qui bibebant vinum.
- 14Ego vero orationem meam ad te, Domine ; tempus beneplaciti, Deus. In multitudine misericordiæ tuæ, exaudi me in veritate salutis tuæ.
- 15Eripe me de luto, ut non infigar ; libera me ab iis qui oderunt me, et de profundis aquarum.
- 16Non me demergat tempestas aquæ, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum.
- 17Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua ; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me.
- 18Et ne avertas faciem tuam a puero tuo ; quoniam tribulor, velociter exaudi me.
- 19Intende animæ meæ, et libera eam ; propter inimicos meos, eripe me.
- 20Tu scis improperium meum, et confusionem meam, et reverentiam meam ;
- 21in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me. Improperium exspectavit cor meum et miseriam : et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit ; et qui consolaretur, et non inveni.
- 22Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto.
- 23Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributiones, et in scandalum.
- 24Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum eorum semper incurva.
- 25Effunde super eos iram tuam, et furor iræ tuæ comprehendat eos.
- 26Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet.
- 27Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.
- 28Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non intrent in justitiam tuam.
- 29Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur.
- 30Ego sum pauper et dolens ; salus tua, Deus, suscepit me.
- 31Laudabo nomen Dei cum cantico, et magnificabo eum in laude :
- 32et placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas.
- 33Videant pauperes, et lætentur ; quærite Deum, et vivet anima vestra :
- 34quoniam exaudivit pauperes Dominus, et vinctos suos non despexit.
- 35Laudent illum cæli et terra ; mare, et omnia reptilia in eis.
- 36Quoniam Deus salvam faciet Sion, et ædificabuntur civitates Juda, et inhabitabunt ibi, et hæreditate acquirent eam.
- 37Et semen servorum ejus possidebit eam ; et qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea.
Chapter 69
- 1In finem. Psalmus David in rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus.
- 2Deus, in adjutorium meum intende ; Domine, ad adjuvandum me festina.
- 3Confundantur, et revereantur, qui quærunt animam meam.
- 4Avertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt mihi mala ; avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi : Euge, euge !
- 5Exsultent et lætentur in te omnes qui quærunt te ; et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.
- 6Ego vero egenus et pauper sum ; Deus, adjuva me. Adjutor meus et liberator meus es tu ; Domine, ne moreris.
Chapter 70
- 1Psalmus David, filiorum Jonadab, et priorum captivorum. In te, Domine, speravi ; non confundar in æternum.
- 2In justitia tua libera me, et eripe me : inclina ad me aurem tuam, et salva me.
- 3Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvum me facias : quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu.
- 4Deus meus, eripe me de manu peccatoris, et de manu contra legem agentis, et iniqui :
- 5quoniam tu es patientia mea, Domine ; Domine, spes mea a juventute mea.
- 6In te confirmatus sum ex utero ; de ventre matris meæ tu es protector meus ; in te cantatio mea semper.
- 7Tamquam prodigium factus sum multis ; et tu adjutor fortis.
- 8Repleatur os meum laude, ut cantem gloriam tuam, tota die magnitudinem tuam.
- 9Ne projicias me in tempore senectutis ; cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me.
- 10Quia dixerunt inimici mei mihi, et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum,
- 11dicentes : Deus dereliquit eum : persequimini et comprehendite eum, quia non est qui eripiat.
- 12Deus, ne elongeris a me ; Deus meus, in auxilium meum respice.
- 13Confundantur et deficiant detrahentes animæ meæ ; operiantur confusione et pudore qui quærunt mala mihi.
- 14Ego autem semper sperabo, et adjiciam super omnem laudem tuam.
- 15Os meum annuntiabit justitiam tuam, tota die salutare tuum. Quoniam non cognovi litteraturam,
- 16introibo in potentias Domini ; Domine, memorabor justitiæ tuæ solius.
- 17Deus, docuisti me a juventute mea ; et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua.
- 18Et usque in senectam et senium, Deus, ne derelinquas me, donec annuntiem brachium tuum generationi omni quæ ventura est, potentiam tuam,
- 19et justitiam tuam, Deus, usque in altissima ; quæ fecisti magnalia, Deus : quis similis tibi ?
- 20Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas ! et conversus vivificasti me, et de abyssis terræ iterum reduxisti me.
- 21Multiplicasti magnificentiam tuam ; et conversus consolatus es me.
- 22Nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam, Deus ; psallam tibi in cithara, sanctus Israël.
- 23Exsultabunt labia mea cum cantavero tibi ; et anima mea quam redemisti.
- 24Sed et lingua mea tota die meditabitur justitiam tuam, cum confusi et reveriti fuerint qui quærunt mala mihi.
Chapter 71
- 1Psalmus, in Salomonem.
- 2Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis ; judicare populum tuum in justitia, et pauperes tuos in judicio.
- 3Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam.
- 4Judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum, et humiliabit calumniatorem.
- 5Et permanebit cum sole, et ante lunam, in generatione et generationem.
- 6Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram.
- 7Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis, donec auferatur luna.
- 8Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum.
- 9Coram illo procident Æthiopes, et inimici ejus terram lingent.
- 10Reges Tharsis et insulæ munera offerent ; reges Arabum et Saba dona adducent :
- 11et adorabunt eum omnes reges terræ ; omnes gentes servient ei.
- 12Quia liberabit pauperem a potente, et pauperem cui non erat adjutor.
- 13Parcet pauperi et inopi, et animas pauperum salvas faciet.
- 14Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum, et honorabile nomen eorum coram illo.
- 15Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiæ ; et adorabunt de ipso semper, tota die benedicent ei.
- 16Et erit firmamentum in terra in summis montium ; superextolletur super Libanum fructus ejus, et florebunt de civitate sicut fœnum terræ.
- 17Sit nomen ejus benedictum in sæcula ; ante solem permanet nomen ejus. Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ ; omnes gentes magnificabunt eum.
- 18Benedictus Dominus Deus Israël, qui facit mirabilia solus.
- 19Et benedictum nomen majestatis ejus in æternum, et replebitur majestate ejus omnis terra. Fiat, fiat.
- 20Defecerunt laudes David, filii Jesse.
Chapter 72
- 1Psalmus Asaph. Quam bonus Israël Deus, his qui recto sunt corde !
- 2Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei :
- 3quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.
- 4Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum.
- 5In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.
- 6Ideo tenuit eos superbia ; operti sunt iniquitate et impietate sua.
- 7Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum ; transierunt in affectum cordis.
- 8Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam ; iniquitatem in excelso locuti sunt.
- 9Posuerunt in cælum os suum, et lingua eorum transivit in terra.
- 10Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis.
- 11Et dixerunt : Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso ?
- 12Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo obtinuerunt divitias.
- 13Et dixi : Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas,
- 14et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis.
- 15Si dicebam : Narrabo sic ; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.
- 16Existimabam ut cognoscerem hoc ; labor est ante me :
- 17donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum.
- 18Verumtamen propter dolos posuisti eis ; dejecisti eos dum allevarentur.
- 19Quomodo facti sunt in desolationem ? subito defecerunt : perierunt propter iniquitatem suam.
- 20Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
- 21Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt ;
- 22et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi :
- 23ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum.
- 24Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.
- 25Quid enim mihi est in cælo ? et a te quid volui super terram ?
- 26Defecit caro mea et cor meum ; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in æternum.
- 27Quia ecce qui elongant se a te peribunt ; perdidisti omnes qui fornicantur abs te.
- 28Mihi autem adhærere Deo bonum est ; ponere in Domino Deo spem meam : ut annuntiem omnes prædicationes tuas in portis filiæ Sion.
Chapter 73
- 1Intellectus Asaph. Ut quid, Deus, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ ?
- 2Memor esto congregationis tuæ, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hæreditatis tuæ, mons Sion, in quo habitasti in eo.
- 3Leva manus tuas in superbias eorum in finem : quanta malignatus est inimicus in sancto !
- 4Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuæ ; posuerunt signa sua, signa :
- 5et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus
- 6exciderunt januas ejus in idipsum ; in securi et ascia dejecerunt eam.
- 7Incenderunt igni sanctuarium tuum ; in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.
- 8Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul : Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.
- 9Signa nostra non vidimus ; jam non est propheta ; et nos non cognoscet amplius.
- 10Usquequo, Deus, improperabit inimicus ? irritat adversarius nomen tuum in finem ?
- 11Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem ?
- 12Deus autem rex noster ante sæcula : operatus est salutem in medio terræ.
- 13Tu confirmasti in virtute tua mare ; contribulasti capita draconum in aquis.
- 14Tu confregisti capita draconis ; dedisti eum escam populis Æthiopum.
- 15Tu dirupisti fontes et torrentes ; tu siccasti fluvios Ethan.
- 16Tuus est dies, et tua est nox ; tu fabricatus es auroram et solem.
- 17Tu fecisti omnes terminos terræ ; æstatem et ver tu plasmasti ea.
- 18Memor esto hujus : inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum.
- 19Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.
- 20Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum.
- 21Ne avertatur humilis factus confusus ; pauper et inops laudabunt nomen tuum.
- 22Exsurge, Deus, judica causam tuam ; memor esto improperiorum tuorum, eorum quæ ab insipiente sunt tota die.
- 23Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum : superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.
Chapter 74
- 1In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.
- 2Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum ; narrabimus mirabilia tua.
- 3Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.
- 4Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea : ego confirmavi columnas ejus.
- 5Dixi iniquis : Nolite inique agere : et delinquentibus : Nolite exaltare cornu :
- 6nolite extollere in altum cornu vestrum ; nolite loqui adversus Deum iniquitatem.
- 7Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus :
- 8quoniam Deus judex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat :
- 9quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc ; verumtamen fæx ejus non est exinanita : bibent omnes peccatores terræ.
- 10Ego autem annuntiabo in sæculum ; cantabo Deo Jacob :
- 11et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi.
Chapter 75
- 1In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.
- 2Notus in Judæa Deus ; in Israël magnum nomen ejus.
- 3Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion.
- 4Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.
- 5Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis ;
- 6turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
- 7Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos.
- 8Tu terribilis es ; et quis resistet tibi ? ex tunc ira tua.
- 9De cælo auditum fecisti judicium : terra tremuit et quievit
- 10cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terræ.
- 11Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi.
- 12Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera : terribili,
- 13et ei qui aufert spiritum principum : terribili apud reges terræ.
Chapter 76
- 1In finem, pro Idithun. Psalmus Asaph.
- 2Voce mea ad Dominum clamavi ; voce mea ad Deum, et intendit mihi.
- 3In die tribulationis meæ Deum exquisivi ; manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus. Renuit consolari anima mea ;
- 4memor fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum, et defecit spiritus meus.
- 5Anticipaverunt vigilias oculi mei ; turbatus sum, et non sum locutus.
- 6Cogitavi dies antiquos, et annos æternos in mente habui.
- 7Et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum.
- 8Numquid in æternum projiciet Deus ? aut non apponet ut complacitior sit adhuc ?
- 9aut in finem misericordiam suam abscindet, a generatione in generationem ?
- 10aut obliviscetur misereri Deus ? aut continebit in ira sua misericordias suas ?
- 11Et dixi : Nunc cœpi ; hæc mutatio dexteræ Excelsi.
- 12Memor fui operum Domini, quia memor ero ab initio mirabilium tuorum :
- 13et meditabor in omnibus operibus tuis, et in adinventionibus tuis exercebor.
- 14Deus, in sancto via tua : quis deus magnus sicut Deus noster ?
- 15Tu es Deus qui facis mirabilia : notam fecisti in populis virtutem tuam.
- 16Redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Jacob et Joseph.
- 17Viderunt te aquæ, Deus ; viderunt te aquæ, et timuerunt : et turbatæ sunt abyssi.
- 18Multitudo sonitus aquarum ; vocem dederunt nubes. Etenim sagittæ tuæ transeunt ;
- 19vox tonitrui tui in rota. Illuxerunt coruscationes tuæ orbi terræ ; commota est, et contremuit terra.
- 20In mari via tua, et semitæ tuæ in aquis multis, et vestigia tua non cognoscentur.
- 21Deduxisti sicut oves populum tuum, in manu Moysi et Aaron.
Chapter 77
- 1Intellectus Asaph. Attendite, popule meus, legem meam ; inclinate aurem vestram in verba oris mei.
- 2Aperiam in parabolis os meum ; loquar propositiones ab initio.
- 3Quanta audivimus, et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis.
- 4Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera, narrantes laudes Domini et virtutes ejus, et mirabilia ejus quæ fecit.
- 5Et suscitavit testimonium in Jacob, et legem posuit in Israël, quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis :
- 6ut cognoscat generatio altera : filii qui nascentur et exsurgent, et narrabunt filiis suis,
- 7ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant :
- 8ne fiant, sicut patres eorum, generatio prava et exasperans ; generatio quæ non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus.
- 9Filii Ephrem, intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli.
- 10Non custodierunt testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare.
- 11Et obliti sunt benefactorum ejus, et mirabilium ejus quæ ostendit eis.
- 12Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Ægypti, in campo Taneos.
- 13Interrupit mare, et perduxit eos, et statuit aquas quasi in utre :
- 14et deduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis.
- 15Interrupit petram in eremo, et adaquavit eos velut in abysso multa.
- 16Et eduxit aquam de petra, et deduxit tamquam flumina aquas.
- 17Et apposuerunt adhuc peccare ei ; in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso.
- 18Et tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis.
- 19Et male locuti sunt de Deo ; dixerunt : Numquid poterit Deus parare mensam in deserto ?
- 20quoniam percussit petram, et fluxerunt aquæ, et torrentes inundaverunt. Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo ?
- 21Ideo audivit Dominus et distulit ; et ignis accensus est in Jacob, et ira ascendit in Israël :
- 22quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutari ejus.
- 23Et mandavit nubibus desuper, et januas cæli aperuit.
- 24Et pluit illis manna ad manducandum, et panem cæli dedit eis.
- 25Panem angelorum manducavit homo ; cibaria misit eis in abundantia.
- 26Transtulit austrum de cælo, et induxit in virtute sua africum.
- 27Et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata.
- 28Et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum.
- 29Et manducaverunt, et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis :
- 30non sunt fraudati a desiderio suo. Adhuc escæ eorum erant in ore ipsorum,
- 31et ira Dei ascendit super eos : et occidit pingues eorum, et electos Israël impedivit.
- 32In omnibus his peccaverunt adhuc, et non crediderunt in mirabilibus ejus.
- 33Et defecerunt in vanitate dies eorum, et anni eorum cum festinatione.
- 34Cum occideret eos, quærebant eum et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum.
- 35Et rememorati sunt quia Deus adjutor est eorum, et Deus excelsus redemptor eorum est.
- 36Et dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei ;
- 37cor autem eorum non erat rectum cum eo, nec fideles habiti sunt in testamento ejus.
- 38Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum, et non disperdet eos. Et abundavit ut averteret iram suam, et non accendit omnem iram suam.
- 39Et recordatus est quia caro sunt, spiritus vadens et non rediens.
- 40Quoties exacerbaverunt eum in deserto ; in iram concitaverunt eum in inaquoso ?
- 41Et conversi sunt, et tentaverunt Deum, et sanctum Israël exacerbaverunt.
- 42Non sunt recordati manus ejus, die qua redemit eos de manu tribulantis :
- 43sicut posuit in Ægypto signa sua, et prodigia sua in campo Taneos ;
- 44et convertit in sanguinem flumina eorum, et imbres eorum, ne biberent.
- 45Misit in eos cœnomyiam, et comedit eos, et ranam, et disperdidit eos ;
- 46et dedit ærugini fructus eorum, et labores eorum locustæ ;
- 47et occidit in grandine vineas eorum, et moros eorum in pruina ;
- 48et tradidit grandini jumenta eorum, et possessionem eorum igni ;
- 49misit in eos iram indignationis suæ, indignationem, et iram, et tribulationem, immissiones per angelos malos.
- 50Viam fecit semitæ iræ suæ : non pepercit a morte animabus eorum, et jumenta eorum in morte conclusit :
- 51et percussit omne primogenitum in terra Ægypti ; primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham :
- 52et abstulit sicut oves populum suum, et perduxit eos tamquam gregem in deserto :
- 53et deduxit eos in spe, et non timuerunt, et inimicos eorum operuit mare.
- 54Et induxit eos in montem sanctificationis suæ, montem quem acquisivit dextera ejus ; et ejecit a facie eorum gentes, et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis ;
- 55et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israël.
- 56Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum, et testimonia ejus non custodierunt.
- 57Et averterunt se, et non servaverunt pactum : quemadmodum patres eorum, conversi sunt in arcum pravum.
- 58In iram concitaverunt eum in collibus suis, et in sculptilibus suis ad æmulationem eum provocaverunt.
- 59Audivit Deus, et sprevit, et ad nihilum redegit valde Israël.
- 60Et repulit tabernaculum Silo, tabernaculum suum, ubi habitavit in hominibus.
- 61Et tradidit in captivitatem virtutem eorum, et pulchritudinem eorum in manus inimici.
- 62Et conclusit in gladio populum suum, et hæreditatem suam sprevit.
- 63Juvenes eorum comedit ignis, et virgines eorum non sunt lamentatæ.
- 64Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, et viduæ eorum non plorabantur.
- 65Et excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino.
- 66Et percussit inimicos suos in posteriora ; opprobrium sempiternum dedit illis.
- 67Et repulit tabernaculum Joseph, et tribum Ephraim non elegit :
- 68sed elegit tribum Juda, montem Sion, quem dilexit.
- 69Et ædificavit sicut unicornium sanctificium suum, in terra quam fundavit in sæcula.
- 70Et elegit David, servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium ; de post fœtantes accepit eum :
- 71pascere Jacob servum suum, et Israël hæreditatem suam.
- 72Et pavit eos in innocentia cordis sui, et in intellectibus manuum suarum deduxit eos.
Chapter 78
- 1Psalmus Asaph. Deus, venerunt gentes in hæreditatem tuam ; polluerunt templum sanctum tuum ; posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam.
- 2Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus cæli ; carnes sanctorum tuorum bestiis terræ.
- 3Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret.
- 4Facti sumus opprobrium vicinis nostris ; subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt.
- 5Usquequo, Domine, irasceris in finem ? accendetur velut ignis zelus tuus ?
- 6Effunde iram tuam in gentes quæ te non noverunt, et in regna quæ nomen tuum non invocaverunt :
- 7quia comederunt Jacob, et locum ejus desolaverunt.
- 8Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum ; cito anticipent nos misericordiæ tuæ, quia pauperes facti sumus nimis.
- 9Adjuva nos, Deus salutaris noster, et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos : et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.
- 10Ne forte dicant in gentibus : Ubi est Deus eorum ? et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est.
- 11Introëat in conspectu tuo gemitus compeditorum ; secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum :
- 12et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum ; improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine.
- 13Nos autem populus tuus, et oves pascuæ tuæ, confitebimur tibi in sæculum ; in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.
Chapter 79
- 1In finem, pro iis qui commutabuntur. Testimonium Asaph, psalmus.
- 2Qui regis Israël, intende ; qui deducis velut ovem Joseph. Qui sedes super cherubim, manifestare
- 3coram Ephraim, Benjamin, et Manasse. Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos.
- 4Deus, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
- 5Domine Deus virtutum, quousque irasceris super orationem servi tui ?
- 6cibabis nos pane lacrimarum, et potum dabis nobis in lacrimis in mensura ?
- 7Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris, et inimici nostri subsannaverunt nos.
- 8Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
- 9Vineam de Ægypto transtulisti : ejecisti gentes, et plantasti eam.
- 10Dux itineris fuisti in conspectu ejus ; plantasti radices ejus, et implevit terram.
- 11Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei.
- 12Extendit palmites suos usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus.
- 13Ut quid destruxisti maceriam ejus, et vindemiant eam omnes qui prætergrediuntur viam ?
- 14Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam.
- 15Deus virtutum, convertere, respice de cælo, et vide, et visita vineam istam :
- 16et perfice eam quam plantavit dextera tua, et super filium hominis quem confirmasti tibi.
- 17Incensa igni et suffossa, ab increpatione vultus tui peribunt.
- 18Fiat manus tua super virum dexteræ tuæ, et super filium hominis quem confirmasti tibi.
- 19Et non discedimus a te : vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus.
- 20Domine Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
Chapter 80
- 1In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph.
- 2Exsultate Deo adjutori nostro ; jubilate Deo Jacob.
- 3Sumite psalmum, et date tympanum ; psalterium jucundum cum cithara.
- 4Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestræ :
- 5quia præceptum in Israël est, et judicium Deo Jacob.
- 6Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra Ægypti ; linguam quam non noverat, audivit.
- 7Divertit ab oneribus dorsum ejus ; manus ejus in cophino servierunt.
- 8In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Exaudivi te in abscondito tempestatis ; probavi te apud aquam contradictionis.
- 9Audi, populus meus, et contestabor te. Israël, si audieris me,
- 10non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum.
- 11Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti. Dilata os tuum, et implebo illud.
- 12Et non audivit populus meus vocem meam, et Israël non intendit mihi.
- 13Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum ; ibunt in adinventionibus suis.
- 14Si populus meus audisset me, Israël si in viis meis ambulasset,
- 15pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam.
- 16Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in sæcula.
- 17Et cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos.
Chapter 81
- 1Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum ; in medio autem deos dijudicat.
- 2Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis ?
- 3Judicate egeno et pupillo ; humilem et pauperem justificate.
- 4Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.
- 5Nescierunt, neque intellexerunt ; in tenebris ambulant : movebuntur omnia fundamenta terræ.
- 6Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes.
- 7Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.
- 8Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.
Chapter 82
- 1Canticum Psalmi Asaph.
- 2Deus, quis similis erit tibi ? ne taceas, neque compescaris, Deus :
- 3quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput.
- 4Super populum tuum malignaverunt consilium, et cogitaverunt adversus sanctos tuos.
- 5Dixerunt : Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israël ultra.
- 6Quoniam cogitaverunt unanimiter ; simul adversum te testamentum disposuerunt :
- 7tabernacula Idumæorum et Ismahelitæ, Moab et Agareni,
- 8Gebal, et Ammon, et Amalec ; alienigenæ cum habitantibus Tyrum.
- 9Etenim Assur venit cum illis : facti sunt in adjutorium filiis Lot.
- 10Fac illis sicut Madian et Sisaræ, sicut Jabin in torrente Cisson.
- 11Disperierunt in Endor ; facti sunt ut stercus terræ.
- 12Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana : omnes principes eorum,
- 13qui dixerunt : Hæreditate possideamus sanctuarium Dei.
- 14Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti.
- 15Sicut ignis qui comburit silvam, et sicut flamma comburens montes,
- 16ita persequeris illos in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos.
- 17Imple facies eorum ignominia, et quærent nomen tuum, Domine.
- 18Erubescant, et conturbentur in sæculum sæculi, et confundantur, et pereant.
- 19Et cognoscant quia nomen tibi Dominus : tu solus Altissimus in omni terra.
Chapter 83
- 1In finem, pro torcularibus filiis Core. Psalmus.
- 2Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum !
- 3Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini ; cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.
- 4Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos : altaria tua, Domine virtutum, rex meus, et Deus meus.
- 5Beati qui habitant in domo tua, Domine ; in sæcula sæculorum laudabunt te.
- 6Beatus vir cujus est auxilium abs te : ascensiones in corde suo disposuit,
- 7in valle lacrimarum, in loco quem posuit.
- 8Etenim benedictionem dabit legislator ; ibunt de virtute in virtutem : videbitur Deus deorum in Sion.
- 9Domine Deus virtutum, exaudi orationem meam ; auribus percipe, Deus Jacob.
- 10Protector noster, aspice, Deus, et respice in faciem christi tui.
- 11Quia melior est dies una in atriis tuis super millia ; elegi abjectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.
- 12Quia misericordiam et veritatem diligit Deus : gratiam et gloriam dabit Dominus.
- 13Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia : Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te.
Chapter 84
- 1In finem, filiis Core. Psalmus.
- 2Benedixisti, Domine, terram tuam ; avertisti captivitatem Jacob.
- 3Remisisti iniquitatem plebis tuæ ; operuisti omnia peccata eorum.
- 4Mitigasti omnem iram tuam ; avertisti ab ira indignationis tuæ.
- 5Converte nos, Deus salutaris noster, et averte iram tuam a nobis.
- 6Numquid in æternum irasceris nobis ? aut extendes iram tuam a generatione in generationem ?
- 7Deus, tu conversus vivificabis nos, et plebs tua lætabitur in te.
- 8Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis.
- 9Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor.
- 10Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra.
- 11Misericordia et veritas obviaverunt sibi ; justitia et pax osculatæ sunt.
- 12Veritas de terra orta est, et justitia de cælo prospexit.
- 13Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum.
- 14Justitia ante eum ambulabit, et ponet in via gressus suos.
Chapter 85
- 1Oratio ipsi David. Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego.
- 2Custodi animam meam, quoniam sanctus sum ; salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te.
- 3Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die ;
- 4lætifica animam servi tui, quoniam ad te, Domine, animam meam levavi.
- 5Quoniam tu, Domine, suavis et mitis, et multæ misericordiæ omnibus invocantibus te.
- 6Auribus percipe, Domine, orationem meam, et intende voci deprecationis meæ.
- 7In die tribulationis meæ clamavi ad te, quia exaudisti me.
- 8Non est similis tui in diis, Domine, et non est secundum opera tua.
- 9Omnes gentes quascumque fecisti venient, et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum.
- 10Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia ; tu es Deus solus.
- 11Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua ; lætetur cor meum, ut timeat nomen tuum.
- 12Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo, et glorificabo nomen tuum in æternum :
- 13quia misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno inferiori.
- 14Deus, iniqui insurrexerunt super me, et synagoga potentium quæsierunt animam meam : et non proposuerunt te in conspectu suo.
- 15Et tu, Domine Deus, miserator et misericors ; patiens, et multæ misericordiæ, et verax.
- 16Respice in me, et miserere mei ; da imperium tuum puero tuo, et salvum fac filium ancillæ tuæ.
- 17Fac mecum signum in bonum, ut videant qui oderunt me, et confundantur : quoniam tu, Domine, adjuvisti me, et consolatus es me.
Chapter 86
- 1Filiis Core. Psalmus cantici. Fundamenta ejus in montibus sanctis ;
- 2diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.
- 3Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei !
- 4Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me ; ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, hi fuerunt illic.
- 5Numquid Sion dicet : Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus ?
- 6Dominus narrabit in scripturis populorum et principum, horum qui fuerunt in ea.
- 7Sicut lætantium omnium habitatio est in te.
Chapter 87
- 1Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitæ.
- 2Domine, Deus salutis meæ, in die clamavi et nocte coram te.
- 3Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam.
- 4Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit.
- 5Æstimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio,
- 6inter mortuos liber ; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt.
- 7Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis.
- 8Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me.
- 9Longe fecisti notos meos a me ; posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar ;
- 10oculi mei languerunt præ inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die ; expandi ad te manus meas.
- 11Numquid mortuis facies mirabilia ? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi ?
- 12Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione ?
- 13Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua ? et justitia tua in terra oblivionis ?
- 14Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea præveniet te.
- 15Ut quid, Domine, repellis orationem meam ; avertis faciem tuam a me ?
- 16Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea ; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.
- 17In me transierunt iræ tuæ, et terrores tui conturbaverunt me :
- 18circumdederunt me sicut aqua tota die ; circumdederunt me simul.
- 19Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria.
Chapter 88
- 1Intellectus Ethan Ezrahitæ.
- 2Misericordias Domini in æternum cantabo ; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.
- 3Quoniam dixisti : In æternum misericordia ædificabitur in cælis ; præparabitur veritas tua in eis.
- 4Disposui testamentum electis meis ; juravi David servo meo :
- 5Usque in æternum præparabo semen tuum, et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam.
- 6Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine ; etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.
- 7Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino ; similis erit Deo in filiis Dei ?
- 8Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.
- 9Domine Deus virtutum, quis similis tibi ? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
- 10Tu dominaris potestati maris ; motum autem fluctuum ejus tu mitigas.
- 11Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum ; in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.
- 12Tui sunt cæli, et tua est terra : orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti ;
- 13aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt :
- 14tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua :
- 15justitia et judicium præparatio sedis tuæ : misericordia et veritas præcedent faciem tuam.
- 16Beatus populus qui scit jubilationem : Domine, in lumine vultus tui ambulabunt,
- 17et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur.
- 18Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.
- 19Quia Domini est assumptio nostra, et sancti Israël regis nostri.
- 20Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti : Posui adjutorium in potente, et exaltavi electum de plebe mea.
- 21Inveni David, servum meum ; oleo sancto meo unxi eum.
- 22Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum.
- 23Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei.
- 24Et concidam a facie ipsius inimicos ejus, et odientes eum in fugam convertam.
- 25Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.
- 26Et ponam in mari manum ejus, et in fluminibus dexteram ejus.
- 27Ipse invocabit me : Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis meæ.
- 28Et ego primogenitum ponam illum, excelsum præ regibus terræ.
- 29In æternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi.
- 30Et ponam in sæculum sæculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies cæli.
- 31Si autem dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint ;
- 32si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint :
- 33visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum ;
- 34misericordiam autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea,
- 35neque profanabo testamentum meum : et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita.
- 36Semel juravi in sancto meo, si David mentiar :
- 37semen ejus in æternum manebit.
- 38Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in æternum, et testis in cælo fidelis.
- 39Tu vero repulisti et despexisti ; distulisti christum tuum.
- 40Evertisti testamentum servi tui ; profanasti in terra sanctuarium ejus.
- 41Destruxisti omnes sepes ejus ; posuisti firmamentum ejus formidinem.
- 42Diripuerunt eum omnes transeuntes viam ; factus est opprobrium vicinis suis.
- 43Exaltasti dexteram deprimentium eum ; lætificasti omnes inimicos ejus.
- 44Avertisti adjutorium gladii ejus, et non es auxiliatus ei in bello.
- 45Destruxisti eum ab emundatione, et sedem ejus in terram collisisti.
- 46Minorasti dies temporis ejus ; perfudisti eum confusione.
- 47Usquequo, Domine, avertis in finem ? exardescet sicut ignis ira tua ?
- 48Memorare quæ mea substantia : numquid enim vane constituisti omnes filios hominum ?
- 49Quis est homo qui vivet et non videbit mortem ? eruet animam suam de manu inferi ?
- 50Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ, Domine, sicut jurasti David in veritate tua ?
- 51Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium :
- 52quod exprobraverunt inimici tui, Domine ; quod exprobraverunt commutationem christi tui.
- 53Benedictus Dominus in æternum. Fiat, fiat.
Chapter 89
- 1Oratio Moysi, hominis Dei. Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem.
- 2Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a sæculo et usque in sæculum tu es, Deus.
- 3Ne avertas hominem in humilitatem : et dixisti : Convertimini, filii hominum.
- 4Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quæ præteriit : et custodia in nocte
- 5quæ pro nihilo habentur, eorum anni erunt.
- 6Mane sicut herba transeat ; mane floreat, et transeat ; vespere decidat, induret, et arescat.
- 7Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus.
- 8Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo ; sæculum nostrum in illuminatione vultus tui.
- 9Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur ;
- 10dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor ; quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur.
- 11Quis novit potestatem iræ tuæ, et præ timore tuo iram tuam
- 12dinumerare ? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia.
- 13Convertere, Domine ; usquequo ? et deprecabilis esto super servos tuos.
- 14Repleti sumus mane misericordia tua ; et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.
- 15Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti ; annis quibus vidimus mala.
- 16Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum.
- 17Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige.
Chapter 90
- 1Laus cantici David. Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei cæli commorabitur.
- 2Dicet Domino : Susceptor meus es tu, et refugium meum ; Deus meus, sperabo in eum.
- 3Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero.
- 4Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis.
- 5Scuto circumdabit te veritas ejus : non timebis a timore nocturno ;
- 6a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu, et dæmonio meridiano.
- 7Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis ; ad te autem non appropinquabit.
- 8Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis.
- 9Quoniam tu es, Domine, spes mea ; Altissimum posuisti refugium tuum.
- 10Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.
- 11Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.
- 12In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
- 13Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem.
- 14Quoniam in me speravit, liberabo eum ; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.
- 15Clamabit ad me, et ego exaudiam eum ; cum ipso sum in tribulatione : eripiam eum, et glorificabo eum.
- 16Longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum.
Chapter 91
- 1Psalmus cantici, in die sabbati.
- 2Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime :
- 3ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem,
- 4in decachordo, psalterio ; cum cantico, in cithara.
- 5Quia delectasti me, Domine, in factura tua ; et in operibus manuum tuarum exsultabo.
- 6Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ.
- 7Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hæc.
- 8Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in sæculum sæculi :
- 9tu autem Altissimus in æternum, Domine.
- 10Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt ; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.
- 11Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi.
- 12Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.
- 13Justus ut palma florebit ; sicut cedrus Libani multiplicabitur.
- 14Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.
- 15Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt :
- 16ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.
Chapter 92
- 1Laus cantici ipsi David, in die ante sabbatum, quando fundata est terra. Dominus regnavit, decorem indutus est : indutus est Dominus fortitudinem, et præcinxit se. Etenim firmavit orbem terræ, qui non commovebitur.
- 2Parata sedes tua ex tunc ; a sæculo tu es.
- 3Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina vocem suam ; elevaverunt flumina fluctus suos,
- 4a vocibus aquarum multarum. Mirabiles elationes maris ; mirabilis in altis Dominus.
- 5Testimonia tua credibilia facta sunt nimis ; domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum.
Chapter 93
- 1Psalmus ipsi David, quarta sabbati. Deus ultionum Dominus ; Deus ultionum libere egit.
- 2Exaltare, qui judicas terram ; redde retributionem superbis.
- 3Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur ;
- 4effabuntur et loquentur iniquitatem ; loquentur omnes qui operantur injustitiam ?
- 5Populum tuum, Domine, humiliaverunt, et hæreditatem tuam vexaverunt.
- 6Viduam et advenam interfecerunt, et pupillos occiderunt.
- 7Et dixerunt : Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Jacob.
- 8Intelligite, insipientes in populo ; et stulti, aliquando sapite.
- 9Qui plantavit aurem non audiet ? aut qui finxit oculum non considerat ?
- 10Qui corripit gentes non arguet, qui docet hominem scientiam ?
- 11Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanæ sunt.
- 12Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum :
- 13ut mitiges ei a diebus malis, donec fodiatur peccatori fovea.
- 14Quia non repellet Dominus plebem suam, et hæreditatem suam non derelinquet,
- 15quoadusque justitia convertatur in judicium : et qui juxta illam, omnes qui recto sunt corde.
- 16Quis consurget mihi adversus malignantes ? aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem ?
- 17Nisi quia Dominus adjuvit me, paulominus habitasset in inferno anima mea.
- 18Si dicebam : Motus est pes meus : misericordia tua, Domine, adjuvabat me.
- 19Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam.
- 20Numquid adhæret tibi sedes iniquitatis, qui fingis laborem in præcepto ?
- 21Captabunt in animam justi, et sanguinem innocentem condemnabunt.
- 22Et factus est mihi Dominus in refugium, et Deus meus in adjutorium spei meæ.
- 23Et reddet illis iniquitatem ipsorum, et in malitia eorum disperdet eos : disperdet illos Dominus Deus noster.
Chapter 94
- 1Laus cantici ipsi David. Venite, exsultemus Domino ; jubilemus Deo salutari nostro ;
- 2præoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei :
- 3quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos.
- 4Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipsius sunt ;
- 5quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt.
- 6Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos :
- 7quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus.
- 8Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra
- 9sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri : probaverunt me, et viderunt opera mea.
- 10Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi : Semper hi errant corde.
- 11Et isti non cognoverunt vias meas : ut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam.
Chapter 95
- 1Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum ; cantate Domino omnis terra.
- 2Cantate Domino, et benedicite nomini ejus ; annuntiate de die in diem salutare ejus.
- 3Annuntiate inter gentes gloriam ejus ; in omnibus populis mirabilia ejus.
- 4Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis : terribilis est super omnes deos.
- 5Quoniam omnes dii gentium dæmonia ; Dominus autem cælos fecit.
- 6Confessio et pulchritudo in conspectu ejus ; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.
- 7Afferte Domino, patriæ gentium, afferte Domino gloriam et honorem ;
- 8afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus ;
- 9adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra ;
- 10dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur ; judicabit populos in æquitate.
- 11Lætentur cæli, et exsultet terra ; commoveatur mare et plenitudo ejus ;
- 12gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
- 13a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua.
Chapter 96
- 1Huic David, quando terra ejus restituta est. Dominus regnavit : exsultet terra ; lætentur insulæ multæ.
- 2Nubes et caligo in circuitu ejus ; justitia et judicium correctio sedis ejus.
- 3Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus.
- 4Illuxerunt fulgura ejus orbi terræ ; vidit, et commota est terra.
- 5Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini ; a facie Domini omnis terra.
- 6Annuntiaverunt cæli justitiam ejus, et viderunt omnes populi gloriam ejus.
- 7Confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum omnes angeli ejus.
- 8Audivit, et lætata est Sion, et exsultaverunt filiæ Judæ propter judicia tua, Domine.
- 9Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram ; nimis exaltatus es super omnes deos.
- 10Qui diligitis Dominum, odite malum : custodit Dominus animas sanctorum suorum ; de manu peccatoris liberabit eos.
- 11Lux orta est justo, et rectis corde lætitia.
- 12Lætamini, justi, in Domino, et confitemini memoriæ sanctificationis ejus.
Chapter 97
- 1Psalmus ipsi David. Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus.
- 2Notum fecit Dominus salutare suum ; in conspectu gentium revelavit justitiam suam.
- 3Recordatus est misericordiæ suæ, et veritatis suæ domui Israël. Viderunt omnes termini terræ salutare Dei nostri.
- 4Jubilate Deo, omnis terra ; cantate, et exsultate, et psallite.
- 5Psallite Domino in cithara ; in cithara et voce psalmi ;
- 6in tubis ductilibus, et voce tubæ corneæ. Jubilate in conspectu regis Domini :
- 7moveatur mare, et plenitudo ejus ; orbis terrarum, et qui habitant in eo.
- 8Flumina plaudent manu ; simul montes exsultabunt
- 9a conspectu Domini : quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrarum in justitia, et populos in æquitate.
Chapter 98
- 1Psalmus ipsi David. Dominus regnavit : irascantur populi ; qui sedet super cherubim : moveatur terra.
- 2Dominus in Sion magnus, et excelsus super omnes populos.
- 3Confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est,
- 4et honor regis judicium diligit. Tu parasti directiones ; judicium et justitiam in Jacob tu fecisti.
- 5Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est.
- 6Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus : invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos ;
- 7in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia ejus, et præceptum quod dedit illis.
- 8Domine Deus noster, tu exaudiebas eos ; Deus, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum.
- 9Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus, quoniam sanctus Dominus Deus noster.
Chapter 99
- 1Psalmus in confessione.
- 2Jubilate Deo, omnis terra ; servite Domino in lætitia. Introite in conspectu ejus in exsultatione.
- 3Scitote quoniam Dominus ipse est Deus ; ipse fecit nos, et non ipsi nos : populus ejus, et oves pascuæ ejus.
- 4Introite portas ejus in confessione ; atria ejus in hymnis : confitemini illi. Laudate nomen ejus,
- 5quoniam suavis est Dominus, in æternum misericordia ejus, et usque in generationem et generationem veritas ejus.
Chapter 100
- 1Psalmus ipsi David. Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine ; psallam,
- 2et intelligam in via immaculata : quando venies ad me ? Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meæ.
- 3Non proponebam ante oculos meos rem injustam ; facientes prævaricationes odivi ; non adhæsit mihi
- 4cor pravum ; declinantem a me malignum non cognoscebam.
- 5Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar : superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam.
- 6Oculi mei ad fideles terræ, ut sedeant mecum ; ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat.
- 7Non habitabit in medio domus meæ qui facit superbiam ; qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum.
- 8In matutino interficiebam omnes peccatores terræ, ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.
Chapter 101
- 1Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam.
- 2Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.
- 3Non avertas faciem tuam a me : in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam ; in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.
- 4Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt.
- 5Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum.
- 6A voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ.
- 7Similis factus sum pellicano solitudinis ; factus sum sicut nycticorax in domicilio.
- 8Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
- 9Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me adversum me jurabant :
- 10quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam,
- 11a facie iræ et indignationis tuæ : quia elevans allisisti me.
- 12Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fœnum arui.
- 13Tu autem, Domine, in æternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem.
- 14Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus :
- 15quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus, et terræ ejus miserebuntur.
- 16Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terræ gloriam tuam :
- 17quia ædificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua.
- 18Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum.
- 19Scribantur hæc in generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum.
- 20Quia prospexit de excelso sancto suo ; Dominus de cælo in terram aspexit :
- 21ut audiret gemitus compeditorum ; ut solveret filios interemptorum :
- 22ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem :
- 23in conveniendo populos in unum, et reges, ut serviant Domino.
- 24Respondit ei in via virtutis suæ : Paucitatem dierum meorum nuntia mihi :
- 25ne revoces me in dimidio dierum meorum, in generationem et generationem anni tui.
- 26Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cæli.
- 27Ipsi peribunt, tu autem permanes ; et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur ;
- 28tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
- 29Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in sæculum dirigetur.
Chapter 102
- 1Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus.
- 2Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus.
- 3Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis ; qui sanat omnes infirmitates tuas :
- 4qui redimit de interitu vitam tuam ; qui coronat te in misericordia et miserationibus :
- 5qui replet in bonis desiderium tuum ; renovabitur ut aquilæ juventus tua :
- 6faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus.
- 7Notas fecit vias suas Moysi ; filiis Israël voluntates suas.
- 8Miserator et misericors Dominus : longanimis, et multum misericors.
- 9Non in perpetuum irascetur, neque in æternum comminabitur.
- 10Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
- 11Quoniam secundum altitudinem cæli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se ;
- 12quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras.
- 13Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se.
- 14Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum ; recordatus est quoniam pulvis sumus.
- 15Homo, sicut fœnum dies ejus ; tamquam flos agri, sic efflorebit :
- 16quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet, et non cognoscet amplius locum suum.
- 17Misericordia autem Domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum,
- 18his qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.
- 19Dominus in cælo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur.
- 20Benedicite Domino, omnes angeli ejus : potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus.
- 21Benedicite Domino, omnes virtutes ejus ; ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus.
- 22Benedicite Domino, omnia opera ejus : in omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Domino.
Chapter 103
- 1Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino : Domine Deus meus, magnificatus es vehementer. Confessionem et decorem induisti,
- 2amictus lumine sicut vestimento. Extendens cælum sicut pellem,
- 3qui tegis aquis superiora ejus : qui ponis nubem ascensum tuum ; qui ambulas super pennas ventorum :
- 4qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem.
- 5Qui fundasti terram super stabilitatem suam : non inclinabitur in sæculum sæculi.
- 6Abyssus sicut vestimentum amictus ejus ; super montes stabunt aquæ.
- 7Ab increpatione tua fugient ; a voce tonitrui tui formidabunt.
- 8Ascendunt montes, et descendunt campi, in locum quem fundasti eis.
- 9Terminum posuisti quem non transgredientur, neque convertentur operire terram.
- 10Qui emittis fontes in convallibus ; inter medium montium pertransibunt aquæ.
- 11Potabunt omnes bestiæ agri ; expectabunt onagri in siti sua.
- 12Super ea volucres cæli habitabunt ; de medio petrarum dabunt voces.
- 13Rigans montes de superioribus suis ; de fructu operum tuorum satiabitur terra :
- 14producens fœnum jumentis, et herbam servituti hominum, ut educas panem de terra,
- 15et vinum lætificet cor hominis : ut exhilaret faciem in oleo, et panis cor hominis confirmet.
- 16Saturabuntur ligna campi, et cedri Libani quas plantavit :
- 17illic passeres nidificabunt : herodii domus dux est eorum.
- 18Montes excelsi cervis ; petra refugium herinaciis.
- 19Fecit lunam in tempora ; sol cognovit occasum suum.
- 20Posuisti tenebras, et facta est nox ; in ipsa pertransibunt omnes bestiæ silvæ :
- 21catuli leonum rugientes ut rapiant, et quærant a Deo escam sibi.
- 22Ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis collocabuntur.
- 23Exibit homo ad opus suum, et ad operationem suam usque ad vesperum.
- 24Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! omnia in sapientia fecisti ; impleta est terra possessione tua.
- 25Hoc mare magnum et spatiosum manibus ; illic reptilia quorum non est numerus : animalia pusilla cum magnis.
- 26Illic naves pertransibunt ; draco iste quem formasti ad illudendum ei.
- 27Omnia a te expectant ut des illis escam in tempore.
- 28Dante te illis, colligent ; aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate.
- 29Avertente autem te faciem, turbabuntur ; auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur.
- 30Emittes spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terræ.
- 31Sit gloria Domini in sæculum ; lætabitur Dominus in operibus suis.
- 32Qui respicit terram, et facit eam tremere ; qui tangit montes, et fumigant.
- 33Cantabo Domino in vita mea ; psallam Deo meo quamdiu sum.
- 34Jucundum sit ei eloquium meum ; ego vero delectabor in Domino.
- 35Deficiant peccatores a terra, et iniqui, ita ut non sint. Benedic, anima mea, Domino.
Chapter 104
- 1Alleluja. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus ; annuntiate inter gentes opera ejus.
- 2Cantate ei, et psallite ei ; narrate omnia mirabilia ejus.
- 3Laudamini in nomine sancto ejus ; lætetur cor quærentium Dominum.
- 4Quærite Dominum, et confirmamini ; quærite faciem ejus semper.
- 5Mementote mirabilium ejus quæ fecit ; prodigia ejus, et judicia oris ejus :
- 6semen Abraham servi ejus ; filii Jacob electi ejus.
- 7Ipse Dominus Deus noster ; in universa terra judicia ejus.
- 8Memor fuit in sæculum testamenti sui ; verbi quod mandavit in mille generationes :
- 9quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac :
- 10et statuit illud Jacob in præceptum, et Israël in testamentum æternum,
- 11dicens : Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ :
- 12cum essent numero brevi, paucissimi, et incolæ ejus.
- 13Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
- 14Non reliquit hominem nocere eis : et corripuit pro eis reges.
- 15Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.
- 16Et vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit.
- 17Misit ante eos virum : in servum venundatus est, Joseph.
- 18Humiliaverunt in compedibus pedes ejus ; ferrum pertransiit animam ejus :
- 19donec veniret verbum ejus. Eloquium Domini inflammavit eum.
- 20Misit rex, et solvit eum ; princeps populorum, et dimisit eum.
- 21Constituit eum dominum domus suæ, et principem omnis possessionis suæ :
- 22ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret.
- 23Et intravit Israël in Ægyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham.
- 24Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus.
- 25Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus.
- 26Misit Moysen servum suum ; Aaron quem elegit ipsum.
- 27Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham.
- 28Misit tenebras, et obscuravit ; et non exacerbavit sermones suos.
- 29Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum.
- 30Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.
- 31Dixit, et venit cœnomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum.
- 32Posuit pluvias eorum grandinem : ignem comburentem in terra ipsorum.
- 33Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit lignum finium eorum.
- 34Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus :
- 35et comedit omne fœnum in terra eorum, et comedit omnem fructum terræ eorum.
- 36Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum.
- 37Et eduxit eos cum argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus.
- 38Lætata est Ægyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos.
- 39Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem.
- 40Petierunt, et venit coturnix, et pane cæli saturavit eos.
- 41Dirupit petram, et fluxerunt aquæ : abierunt in sicco flumina.
- 42Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum.
- 43Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in lætitia.
- 44Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt :
- 45ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant.
Chapter 105
- 1Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.
- 2Quis loquetur potentias Domini ; auditas faciet omnes laudes ejus ?
- 3Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore.
- 4Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui ; visita nos in salutari tuo :
- 5ad videndum in bonitate electorum tuorum ; ad lætandum in lætitia gentis tuæ : ut lauderis cum hæreditate tua.
- 6Peccavimus cum patribus nostris : injuste egimus ; iniquitatem fecimus.
- 7Patres nostri in Ægypto non intellexerunt mirabilia tua ; non fuerunt memores multitudinis misericordiæ tuæ. Et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum ;
- 8et salvavit eos propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam.
- 9Et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est, et deduxit eos in abyssis sicut in deserto.
- 10Et salvavit eos de manu odientium, et redemit eos de manu inimici.
- 11Et operuit aqua tribulantes eos ; unus ex eis non remansit.
- 12Et crediderunt verbis ejus, et laudaverunt laudem ejus.
- 13Cito fecerunt ; obliti sunt operum ejus : et non sustinuerunt consilium ejus.
- 14Et concupierunt concupiscentiam in deserto, et tentaverunt Deum in inaquoso.
- 15Et dedit eis petitionem ipsorum, et misit saturitatem in animas eorum.
- 16Et irritaverunt Moysen in castris ; Aaron, sanctum Domini.
- 17Aperta est terra, et deglutivit Dathan, et operuit super congregationem Abiron.
- 18Et exarsit ignis in synagoga eorum : flamma combussit peccatores.
- 19Et fecerunt vitulum in Horeb, et adoraverunt sculptile.
- 20Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis fœnum.
- 21Obliti sunt Deum qui salvavit eos ; qui fecit magnalia in Ægypto,
- 22mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro.
- 23Et dixit ut disperderet eos, si non Moyses, electus ejus, stetisset in confractione in conspectu ejus, ut averteret iram ejus, ne disperderet eos.
- 24Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem ; non crediderunt verbo ejus.
- 25Et murmuraverunt in tabernaculis suis ; non exaudierunt vocem Domini.
- 26Et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto :
- 27et ut dejiceret semen eorum in nationibus, et dispergeret eos in regionibus.
- 28Et initiati sunt Beelphegor, et comederunt sacrificia mortuorum.
- 29Et irritaverunt eum in adinventionibus suis, et multiplicata est in eis ruina.
- 30Et stetit Phinees, et placavit, et cessavit quassatio.
- 31Et reputatum est ei in justitiam, in generationem et generationem usque in sempiternum.
- 32Et irritaverunt eum ad aquas contradictionis, et vexatus est Moyses propter eos :
- 33quia exacerbaverunt spiritum ejus, et distinxit in labiis suis.
- 34Non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis :
- 35et commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum ;
- 36et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum.
- 37Et immolaverunt filios suos et filias suas dæmoniis.
- 38Et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Et infecta est terra in sanguinibus,
- 39et contaminata est in operibus eorum : et fornicati sunt in adinventionibus suis.
- 40Et iratus est furore Dominus in populum suum, et abominatus est hæreditatem suam.
- 41Et tradidit eos in manus gentium ; et dominati sunt eorum qui oderunt eos.
- 42Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum ;
- 43sæpe liberavit eos. Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo, et humiliati sunt in iniquitatibus suis.
- 44Et vidit cum tribularentur, et audivit orationem eorum.
- 45Et memor fuit testamenti sui, et pœnituit eum secundum multitudinem misericordiæ suæ :
- 46et dedit eos in misericordias, in conspectu omnium qui ceperant eos.
- 47Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus : ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua.
- 48Benedictus Dominus Deus Israël, a sæculo et usque in sæculum ; et dicet omnis populus : Fiat, fiat.
Chapter 106
- 1Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.
- 2Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos,
- 3a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari.
- 4Erraverunt in solitudine, in inaquoso ; viam civitatis habitaculi non invenerunt.
- 5Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit.
- 6Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos ;
- 7et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis.
- 8Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
- 9Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis.
- 10Sedentes in tenebris et umbra mortis ; vinctos in mendicitate et ferro.
- 11Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt.
- 12Et humiliatum est in laboribus cor eorum ; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret.
- 13Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ; et de necessitatibus eorum liberavit eos.
- 14Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum dirupit.
- 15Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
- 16Quia contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit.
- 17Suscepit eos de via iniquitatis eorum ; propter injustitias enim suas humiliati sunt.
- 18Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis.
- 19Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos.
- 20Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum.
- 21Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
- 22Et sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera ejus in exsultatione.
- 23Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis :
- 24ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo.
- 25Dixit, et stetit spiritus procellæ, et exaltati sunt fluctus ejus.
- 26Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos ; anima eorum in malis tabescebat.
- 27Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est.
- 28Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ; et de necessitatibus eorum eduxit eos.
- 29Et statuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus.
- 30Et lætati sunt quia siluerunt ; et deduxit eos in portum voluntatis eorum.
- 31Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
- 32Et exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum.
- 33Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim ;
- 34terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.
- 35Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum.
- 36Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis :
- 37et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis.
- 38Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis ; et jumenta eorum non minoravit.
- 39Et pauci facti sunt et vexati sunt, a tribulatione malorum et dolore.
- 40Effusa est contemptio super principes : et errare fecit eos in invio, et non in via.
- 41Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias.
- 42Videbunt recti, et lætabuntur ; et omnis iniquitas oppilabit os suum.
- 43Quis sapiens, et custodiet hæc, et intelliget misericordias Domini ?
Chapter 107
- 1Canticum Psalmi, ipsi David.
- 2Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ; cantabo, et psallam in gloria mea.
- 3Exsurge, gloria mea ; exsurge, psalterium et cithara ; exsurgam diluculo.
- 4Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in nationibus :
- 5quia magna est super cælos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.
- 6Exaltare super cælos, Deus, et super omnem terram gloria tua :
- 7ut liberentur dilecti tui. Salvum fac dextera tua, et exaudi me.
- 8Deus locutus est in sancto suo : Exsultabo, et dividam Sichimam ; et convallem tabernaculorum dimetiar.
- 9Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim susceptio capitis mei. Juda rex meus ;
- 10Moab lebes spei meæ : in Idumæam extendam calceamentum meum ; mihi alienigenæ amici facti sunt.
- 11Quis deducet me in civitatem munitam ? quis deducet me usque in Idumæam ?
- 12nonne tu, Deus, qui repulisti nos ? et non exibis, Deus, in virtutibus nostris ?
- 13Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.
- 14In Deo faciemus virtutem ; et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.
Chapter 108
- 1In finem. Psalmus David.
- 2Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.
- 3Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me : et expugnaverunt me gratis.
- 4Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi ; ego autem orabam.
- 5Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.
- 6Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus.
- 7Cum judicatur, exeat condemnatus ; et oratio ejus fiat in peccatum.
- 8Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter.
- 9Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua.
- 10Nutantes transferantur filii ejus et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis.
- 11Scrutetur fœnerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus.
- 12Non sit illi adjutor, nec sit qui misereatur pupillis ejus.
- 13Fiant nati ejus in interitum ; in generatione una deleatur nomen ejus.
- 14In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, et peccatum matris ejus non deleatur.
- 15Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum :
- 16pro eo quod non est recordatus facere misericordiam,
- 17et persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde, mortificare.
- 18Et dilexit maledictionem, et veniet ei ; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum ; et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in ossibus ejus.
- 19Fiat ei sicut vestimentum quo operitur, et sicut zona qua semper præcingitur.
- 20Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam.
- 21Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua.
- 22Libera me, quia egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est intra me.
- 23Sicut umbra cum declinat ablatus sum, et excussus sum sicut locustæ.
- 24Genua mea infirmata sunt a jejunio, et caro mea immutata est propter oleum.
- 25Et ego factus sum opprobrium illis ; viderunt me, et moverunt capita sua.
- 26Adjuva me, Domine Deus meus ; salvum me fac secundum misericordiam tuam.
- 27Et sciant quia manus tua hæc, et tu, Domine, fecisti eam.
- 28Maledicent illi, et tu benedices : qui insurgunt in me confundantur ; servus autem tuus lætabitur.
- 29Induantur qui detrahunt mihi pudore, et operiantur sicut diploide confusione sua.
- 30Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo eum :
- 31quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam.
Chapter 109
- 1Psalmus David. Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
- 2Virgam virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion : dominare in medio inimicorum tuorum.
- 3Tecum principium in die virtutis tuæ in splendoribus sanctorum : ex utero, ante luciferum, genui te.
- 4Juravit Dominus, et non pœnitebit eum : Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech.
- 5Dominus a dextris tuis ; confregit in die iræ suæ reges.
- 6Judicabit in nationibus, implebit ruinas ; conquassabit capita in terra multorum.
- 7De torrente in via bibet ; propterea exaltabit caput.
Chapter 110
- 1Alleluja. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum, et congregatione.
- 2Magna opera Domini : exquisita in omnes voluntates ejus.
- 3Confessio et magnificentia opus ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi.
- 4Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus.
- 5Escam dedit timentibus se ; memor erit in sæculum testamenti sui.
- 6Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo,
- 7ut det illis hæreditatem gentium. Opera manuum ejus veritas et judicium.
- 8Fidelia omnia mandata ejus, confirmata in sæculum sæculi, facta in veritate et æquitate.
- 9Redemptionem misit populo suo ; mandavit in æternum testamentum suum. Sanctum et terribile nomen ejus.
- 10Initium sapientiæ timor Domini ; intellectus bonus omnibus facientibus eum : laudatio ejus manet in sæculum sæculi.
Chapter 111
- 1Alleluja, reversionis Aggæi et Zachariæ. Beatus vir qui timet Dominum : in mandatis ejus volet nimis.
- 2Potens in terra erit semen ejus ; generatio rectorum benedicetur.
- 3Gloria et divitiæ in domo ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi.
- 4Exortum est in tenebris lumen rectis : misericors, et miserator, et justus.
- 5Jucundus homo qui miseretur et commodat ; disponet sermones suos in judicio :
- 6quia in æternum non commovebitur.
- 7In memoria æterna erit justus ; ab auditione mala non timebit. Paratum cor ejus sperare in Domino,
- 8confirmatum est cor ejus ; non commovebitur donec despiciat inimicos suos.
- 9Dispersit, dedit pauperibus ; justitia ejus manet in sæculum sæculi : cornu ejus exaltabitur in gloria.
- 10Peccator videbit, et irascetur ; dentibus suis fremet et tabescet : desiderium peccatorum peribit.
Chapter 112
- 1Alleluja. Laudate, pueri, Dominum ; laudate nomen Domini.
- 2Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in sæculum.
- 3A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini.
- 4Excelsus super omnes gentes Dominus, et super cælos gloria ejus.
- 5Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat,
- 6et humilia respicit in cælo et in terra ?
- 7Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem :
- 8ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui.
- 9Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum lætantem.
Chapter 113
- 1Alleluja. In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro,
- 2facta est Judæa sanctificatio ejus ; Israël potestas ejus.
- 3Mare vidit, et fugit ; Jordanis conversus est retrorsum.
- 4Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.
- 5Quid est tibi, mare, quod fugisti ? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ?
- 6montes, exsultastis sicut arietes ? et colles, sicut agni ovium ?
- 7A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob :
- 8qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.
- 9Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam :
- 10super misericordia tua et veritate tua ; nequando dicant gentes : Ubi est Deus eorum ?
- 11Deus autem noster in cælo ; omnia quæcumque voluit fecit.
- 12Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
- 13Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt.
- 14Aures habent, et non audient ; nares habent, et non odorabunt.
- 15Manus habent, et non palpabunt ; pedes habent, et non ambulabunt ; non clamabunt in gutture suo.
- 16Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
- 17Domus Israël speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
- 18Domus Aaron speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
- 19Qui timent Dominum speraverunt in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
- 20Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël ; benedixit domui Aaron.
- 21Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus.
- 22Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.
- 23Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum et terram.
- 24Cælum cæli Domino ; terram autem dedit filiis hominum.
- 25Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum :
- 26sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.
Chapter 114
- 1Alleluja. Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meæ.
- 2Quia inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo.
- 3Circumdederunt me dolores mortis ; et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni,
- 4et nomen Domini invocavi : o Domine, libera animam meam.
- 5Misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur.
- 6Custodiens parvulos Dominus ; humiliatus sum, et liberavit me.
- 7Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi :
- 8quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu.
- 9Placebo Domino in regione vivorum.
Chapter 115
- 1Alleluja. Credidi, propter quod locutus sum ; ego autem humiliatus sum nimis.
- 2Ego dixi in excessu meo : Omnis homo mendax.
- 3Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi ?
- 4Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo.
- 5Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus.
- 6Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.
- 7O Domine, quia ego servus tuus ; ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea :
- 8tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.
- 9Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus ;
- 10in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.
Chapter 116
- 1Alleluja. Laudate Dominum, omnes gentes ; laudate eum, omnes populi.
- 2Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus, et veritas Domini manet in æternum.
Chapter 117
- 1Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.
- 2Dicat nunc Israël : Quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.
- 3Dicat nunc domus Aaron : Quoniam in sæculum misericordia ejus.
- 4Dicant nunc qui timent Dominum : Quoniam in sæculum misericordia ejus.
- 5De tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine Dominus.
- 6Dominus mihi adjutor ; non timebo quid faciat mihi homo.
- 7Dominus mihi adjutor, et ego despiciam inimicos meos.
- 8Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine.
- 9Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus.
- 10Omnes gentes circuierunt me, et in nomine Domini, quia ultus sum in eos.
- 11Circumdantes circumdederunt me, et in nomine Domini, quia ultus sum in eos.
- 12Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis : et in nomine Domini, quia ultus sum in eos.
- 13Impulsus eversus sum, ut caderem, et Dominus suscepit me.
- 14Fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem.
- 15Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum.
- 16Dextera Domini fecit virtutem ; dextera Domini exaltavit me : dextera Domini fecit virtutem.
- 17Non moriar, sed vivam, et narrabo opera Domini.
- 18Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me.
- 19Aperite mihi portas justitiæ : ingressus in eas confitebor Domino.
- 20Hæc porta Domini : justi intrabunt in eam.
- 21Confitebor tibi quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem.
- 22Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli.
- 23A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris.
- 24Hæc est dies quam fecit Dominus ; exsultemus, et lætemur in ea.
- 25O Domine, salvum me fac ; o Domine, bene prosperare.
- 26Benedictus qui venit in nomine Domini : benediximus vobis de domo Domini.
- 27Deus Dominus, et illuxit nobis. Constituite diem solemnem in condensis, usque ad cornu altaris.
- 28Deus meus es tu, et confitebor tibi ; Deus meus es tu, et exaltabo te. Confitebor tibi quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem.
- 29Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.
Chapter 118
- 1Alleluja. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.
- 2Beati qui scrutantur testimonia ejus ; in toto corde exquirunt eum.
- 3Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt.
- 4Tu mandasti mandata tua custodiri nimis.
- 5Utinam dirigantur viæ meæ ad custodiendas justificationes tuas.
- 6Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis.
- 7Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiæ tuæ.
- 8Justificationes tuas custodiam ; non me derelinquas usquequaque.
- 9In quo corrigit adolescentior viam suam ? in custodiendo sermones tuos.
- 10In toto corde meo exquisivi te ; ne repellas me a mandatis tuis.
- 11In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.
- 12Benedictus es, Domine ; doce me justificationes tuas.
- 13In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui.
- 14In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.
- 15In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas.
- 16In justificationibus tuis meditabor : non obliviscar sermones tuos.
- 17Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos.
- 18Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.
- 19Incola ego sum in terra : non abscondas a me mandata tua.
- 20Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore.
- 21Increpasti superbos ; maledicti qui declinant a mandatis tuis.
- 22Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi.
- 23Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur ; servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.
- 24Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum justificationes tuæ.
- 25Adhæsit pavimento anima mea : vivifica me secundum verbum tuum.
- 26Vias meas enuntiavi, et exaudisti me ; doce me justificationes tuas.
- 27Viam justificationum tuarum instrue me, et exercebor in mirabilibus tuis.
- 28Dormitavit anima mea præ tædio : confirma me in verbis tuis.
- 29Viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei.
- 30Viam veritatis elegi ; judicia tua non sum oblitus.
- 31Adhæsi testimoniis tuis, Domine ; noli me confundere.
- 32Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.
- 33Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum, et exquiram eam semper.
- 34Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo.
- 35Deduc me in semitam mandatorum tuorum, quia ipsam volui.
- 36Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam.
- 37Averte oculos meos, ne videant vanitatem ; in via tua vivifica me.
- 38Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo.
- 39Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum, quia judicia tua jucunda.
- 40Ecce concupivi mandata tua : in æquitate tua vivifica me.
- 41Et veniat super me misericordia tua, Domine ; salutare tuum secundum eloquium tuum.
- 42Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis.
- 43Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in judiciis tuis supersperavi.
- 44Et custodiam legem tuam semper, in sæculum et in sæculum sæculi.
- 45Et ambulabam in latitudine, quia mandata tua exquisivi.
- 46Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar.
- 47Et meditabar in mandatis tuis, quæ dilexi.
- 48Et levavi manus meas ad mandata tua, quæ dilexi, et exercebar in justificationibus tuis.
- 49Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti.
- 50Hæc me consolata est in humilitate mea, quia eloquium tuum vivificavit me.
- 51Superbi inique agebant usquequaque ; a lege autem tua non declinavi.
- 52Memor fui judiciorum tuorum a sæculo, Domine, et consolatus sum.
- 53Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.
- 54Cantabiles mihi erant justificationes tuæ in loco peregrinationis meæ.
- 55Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam.
- 56Hæc facta est mihi, quia justificationes tuas exquisivi.
- 57Portio mea, Domine, dixi custodire legem tuam.
- 58Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo ; miserere mei secundum eloquium tuum.
- 59Cogitavi vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua.
- 60Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua.
- 61Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus.
- 62Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super judicia justificationis tuæ.
- 63Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua.
- 64Misericordia tua, Domine, plena est terra ; justificationes tuas doce me.
- 65Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum.
- 66Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, quia mandatis tuis credidi.
- 67Priusquam humiliarer ego deliqui : propterea eloquium tuum custodivi.
- 68Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas.
- 69Multiplicata est super me iniquitas superborum ; ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.
- 70Coagulatum est sicut lac cor eorum ; ego vero legem tuam meditatus sum.
- 71Bonum mihi quia humiliasti me, ut discam justificationes tuas.
- 72Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti.
- 73Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me : da mihi intellectum, et discam mandata tua.
- 74Qui timent te videbunt me et lætabuntur, quia in verba tua supersperavi.
- 75Cognovi, Domine, quia æquitas judicia tua, et in veritate tua humiliasti me.
- 76Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo.
- 77Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam, quia lex tua meditatio mea est.
- 78Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me ; ego autem exercebor in mandatis tuis.
- 79Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua.
- 80Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar.
- 81Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi.
- 82Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes : Quando consolaberis me ?
- 83Quia factus sum sicut uter in pruina ; justificationes tuas non sum oblitus.
- 84Quot sunt dies servi tui ? quando facies de persequentibus me judicium ?
- 85Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua.
- 86Omnia mandata tua veritas : inique persecuti sunt me, adjuva me.
- 87Paulominus consummaverunt me in terra ; ego autem non dereliqui mandata tua.
- 88Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui.
- 89In æternum, Domine, verbum tuum permanet in cælo.
- 90In generationem et generationem veritas tua ; fundasti terram, et permanet.
- 91Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi.
- 92Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte periissem in humilitate mea.
- 93In æternum non obliviscar justificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me.
- 94Tuus sum ego ; salvum me fac : quoniam justificationes tuas exquisivi.
- 95Me exspectaverunt peccatores ut perderent me ; testimonia tua intellexi.
- 96Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis.
- 97Quomodo dilexi legem tuam, Domine ! tota die meditatio mea est.
- 98Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, quia in æternum mihi est.
- 99Super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est.
- 100Super senes intellexi, quia mandata tua quæsivi.
- 101Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua.
- 102A judiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi.
- 103Quam dulcia faucibus meis eloquia tua ! super mel ori meo.
- 104A mandatis tuis intellexi ; propterea odivi omnem viam iniquitatis.
- 105Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.
- 106Juravi et statui custodire judicia justitiæ tuæ.
- 107Humiliatus sum usquequaque, Domine ; vivifica me secundum verbum tuum.
- 108Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine, et judicia tua doce me.
- 109Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus.
- 110Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis non erravi.
- 111Hæreditate acquisivi testimonia tua in æternum, quia exsultatio cordis mei sunt.
- 112Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in æternum, propter retributionem.
- 113Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi.
- 114Adjutor et susceptor meus es tu, et in verbum tuum supersperavi.
- 115Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei.
- 116Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam, et non confundas me ab exspectatione mea.
- 117Adjuva me, et salvus ero, et meditabor in justificationibus tuis semper.
- 118Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis, quia injusta cogitatio eorum.
- 119Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ ; ideo dilexi testimonia tua.
- 120Confige timore tuo carnes meas ; a judiciis enim tuis timui.
- 121Feci judicium et justitiam : non tradas me calumniantibus me.
- 122Suscipe servum tuum in bonum : non calumnientur me superbi.
- 123Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiæ tuæ.
- 124Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, et justificationes tuas doce me.
- 125Servus tuus sum ego : da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.
- 126Tempus faciendi, Domine : dissipaverunt legem tuam.
- 127Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion.
- 128Propterea ad omnia mandata tua dirigebar ; omnem viam iniquam odio habui.
- 129Mirabilia testimonia tua : ideo scrutata est ea anima mea.
- 130Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis.
- 131Os meum aperui, et attraxi spiritum : quia mandata tua desiderabam.
- 132Aspice in me, et miserere mei, secundum judicium diligentium nomen tuum.
- 133Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia.
- 134Redime me a calumniis hominum ut custodiam mandata tua.
- 135Faciem tuam illumina super servum tuum, et doce me justificationes tuas.
- 136Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam.
- 137Justus es, Domine, et rectum judicium tuum.
- 138Mandasti justitiam testimonia tua, et veritatem tuam nimis.
- 139Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei.
- 140Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud.
- 141Adolescentulus sum ego et contemptus ; justificationes tuas non sum oblitus.
- 142Justitia tua, justitia in æternum, et lex tua veritas.
- 143Tribulatio et angustia invenerunt me ; mandata tua meditatio mea est.
- 144Æquitas testimonia tua in æternum : intellectum da mihi, et vivam.
- 145Clamavi in toto corde meo : exaudi me, Domine ; justificationes tuas requiram.
- 146Clamavi ad te ; salvum me fac : ut custodiam mandata tua.
- 147Præveni in maturitate, et clamavi : quia in verba tua supersperavi.
- 148Prævenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua.
- 149Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, et secundum judicium tuum vivifica me.
- 150Appropinquaverunt persequentes me iniquitati : a lege autem tua longe facti sunt.
- 151Prope es tu, Domine, et omnes viæ tuæ veritas.
- 152Initio cognovi de testimoniis tuis, quia in æternum fundasti ea.
- 153Vide humilitatem meam, et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus.
- 154Judica judicium meum, et redime me : propter eloquium tuum vivifica me.
- 155Longe a peccatoribus salus, quia justificationes tuas non exquisierunt.
- 156Misericordiæ tuæ multæ, Domine ; secundum judicium tuum vivifica me.
- 157Multi qui persequuntur me, et tribulant me ; a testimoniis tuis non declinavi.
- 158Vidi prævaricantes et tabescebam, quia eloquia tua non custodierunt.
- 159Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine : in misericordia tua vivifica me.
- 160Principium verborum tuorum veritas ; in æternum omnia judicia justitiæ tuæ.
- 161Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum.
- 162Lætabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa.
- 163Iniquitatem odio habui, et abominatus sum, legem autem tuam dilexi.
- 164Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiæ tuæ.
- 165Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.
- 166Exspectabam salutare tuum, Domine, et mandata tua dilexi.
- 167Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea vehementer.
- 168Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.
- 169Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine ; juxta eloquium tuum da mihi intellectum.
- 170Intret postulatio mea in conspectu tuo ; secundum eloquium tuum eripe me.
- 171Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
- 172Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum, quia omnia mandata tua æquitas.
- 173Fiat manus tua ut salvet me, quoniam mandata tua elegi.
- 174Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua meditatio mea est.
- 175Vivet anima mea, et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me.
- 176Erravi sicut ovis quæ periit : quære servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.
Chapter 119
- 1Canticum graduum. Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me.
- 2Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa.
- 3Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam ?
- 4Sagittæ potentis acutæ, cum carbonibus desolatoriis.
- 5Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est ! habitavi cum habitantibus Cedar ;
- 6multum incola fuit anima mea.
- 7Cum his qui oderunt pacem eram pacificus ; cum loquebar illis, impugnabant me gratis.
Chapter 120
- 1Canticum graduum. Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi.
- 2Auxilium meum a Domino, qui fecit cælum et terram.
- 3Non det in commotionem pedem tuum, neque dormitet qui custodit te.
- 4Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israël.
- 5Dominus custodit te ; Dominus protectio tua super manum dexteram tuam.
- 6Per diem sol non uret te, neque luna per noctem.
- 7Dominus custodit te ab omni malo ; custodiat animam tuam Dominus.
- 8Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in sæculum.
Chapter 121
- 1Canticum graduum. Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi : In domum Domini ibimus.
- 2Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem.
- 3Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum.
- 4Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini : testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini.
- 5Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David.
- 6Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te.
- 7Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.
- 8Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te.
- 9Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi.
Chapter 122
- 1Canticum graduum. Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cælis.
- 2Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum ; sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ : ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.
- 3Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione ;
- 4quia multum repleta est anima nostra opprobrium abundantibus, et despectio superbis.
Chapter 123
- 1Canticum graduum. Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israël,
- 2nisi quia Dominus erat in nobis : cum exsurgerent homines in nos,
- 3forte vivos deglutissent nos ; cum irasceretur furor eorum in nos,
- 4forsitan aqua absorbuisset nos ;
- 5torrentem pertransivit anima nostra ; forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem.
- 6Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum.
- 7Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium ; laqueus contritus est, et nos liberati sumus.
- 8Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit cælum et terram.
Chapter 124
- 1Canticum graduum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion : non commovebitur in æternum, qui habitat
- 2in Jerusalem. Montes in circuitu ejus ; et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in sæculum.
- 3Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum : ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas,
- 4benefac, Domine, bonis, et rectis corde.
- 5Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israël !
Chapter 125
- 1Canticum graduum. In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati.
- 2Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicent inter gentes : Magnificavit Dominus facere cum eis.
- 3Magnificavit Dominus facere nobiscum ; facti sumus lætantes.
- 4Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro.
- 5Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent.
- 6Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.
Chapter 126
- 1Canticum graduum Salomonis. Nisi Dominus ædificaverit domum, in vanum laboraverunt qui ædificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam.
- 2Vanum est vobis ante lucem surgere : surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Cum dederit dilectis suis somnum,
- 3ecce hæreditas Domini, filii ; merces, fructus ventris.
- 4Sicut sagittæ in manu potentis, ita filii excussorum.
- 5Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis : non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.
Chapter 127
- 1Canticum graduum. Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus.
- 2Labores manuum tuarum quia manducabis : beatus es, et bene tibi erit.
- 3Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuæ ; filii tui sicut novellæ olivarum in circuitu mensæ tuæ.
- 4Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum.
- 5Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitæ tuæ.
- 6Et videas filios filiorum tuorum : pacem super Israël.
Chapter 128
- 1Canticum graduum. Sæpe expugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israël ;
- 2sæpe expugnaverunt me a juventute mea : etenim non potuerunt mihi.
- 3Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores ; prolongaverunt iniquitatem suam.
- 4Dominus justus concidit cervices peccatorum.
- 5Confundantur, et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion.
- 6Fiant sicut fœnum tectorum, quod priusquam evellatur exaruit :
- 7de quo non implevit manum suam qui metit, et sinum suum qui manipulos colligit.
- 8Et non dixerunt qui præteribant : Benedictio Domini super vos. Benediximus vobis in nomine Domini.
Chapter 129
- 1Canticum graduum. De profundis clamavi ad te, Domine ;
- 2Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuæ intendentes in vocem deprecationis meæ.
- 3Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit ?
- 4Quia apud te propitiatio est ; et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo ejus :
- 5speravit anima mea in Domino.
- 6A custodia matutina usque ad noctem, speret Israël in Domino.
- 7Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.
- 8Et ipse redimet Israël ex omnibus iniquitatibus ejus.
Chapter 130
- 1Canticum graduum David. Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me.
- 2Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam : sicut ablactatus est super matre sua, ita retributio in anima mea.
- 3Speret Israël in Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.
Chapter 131
- 1Canticum graduum. Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus :
- 2sicut juravit Domino ; votum vovit Deo Jacob :
- 3Si introiero in tabernaculum domus meæ ; si ascendero in lectum strati mei ;
- 4si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem,
- 5et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob.
- 6Ecce audivimus eam in Ephrata ; invenimus eam in campis silvæ.
- 7Introibimus in tabernaculum ejus ; adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus.
- 8Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuæ.
- 9Sacerdotes tui induantur justitiam, et sancti tui exsultent.
- 10Propter David servum tuum non avertas faciem christi tui.
- 11Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam : De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
- 12Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea hæc quæ docebo eos, et filii eorum usque in sæculum sedebunt super sedem tuam.
- 13Quoniam elegit Dominus Sion : elegit eam in habitationem sibi.
- 14Hæc requies mea in sæculum sæculi ; hic habitabo, quoniam elegi eam.
- 15Viduam ejus benedicens benedicam ; pauperes ejus saturabo panibus.
- 16Sacerdotes ejus induam salutari, et sancti ejus exsultatione exsultabunt.
- 17Illuc producam cornu David ; paravi lucernam christo meo.
- 18Inimicos ejus induam confusione ; super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea.
Chapter 132
- 1Canticum graduum David. Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum !
- 2Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus ;
- 3sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in sæculum.
Chapter 133
- 1Canticum graduum. Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini : qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
- 2In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum.
- 3Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit cælum et terram.
Chapter 134
- 1Alleluja. Laudate nomen Domini ; laudate, servi, Dominum :
- 2qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
- 3Laudate Dominum, quia bonus Dominus ; psallite nomini ejus, quoniam suave.
- 4Quoniam Jacob elegit sibi Dominus ; Israël in possessionem sibi.
- 5Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster præ omnibus diis.
- 6Omnia quæcumque voluit Dominus fecit, in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis.
- 7Educens nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit ; qui producit ventos de thesauris suis.
- 8Qui percussit primogenita Ægypti, ab homine usque ad pecus.
- 9Et misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte : in Pharaonem, et in omnes servos ejus.
- 10Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes :
- 11Sehon, regem Amorrhæorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan :
- 12et dedit terram eorum hæreditatem, hæreditatem Israël populo suo.
- 13Domine, nomen tuum in æternum ; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.
- 14Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis deprecabitur.
- 15Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
- 16Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt.
- 17Aures habent, et non audient ; neque enim est spiritus in ore ipsorum.
- 18Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
- 19Domus Israël, benedicite Domino ; domus Aaron, benedicite Domino.
- 20Domus Levi, benedicite Domino ; qui timetis Dominum, benedicite Domino.
- 21Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem.
Chapter 135
- 1Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus.
- 2Confitemini Deo deorum, quoniam in æternum misericordia ejus.
- 3Confitemini Domino dominorum, quoniam in æternum misericordia ejus.
- 4Qui facit mirabilia magna solus, quoniam in æternum misericordia ejus.
- 5Qui fecit cælos in intellectu, quoniam in æternum misericordia ejus.
- 6Qui firmavit terram super aquas, quoniam in æternum misericordia ejus.
- 7Qui fecit luminaria magna, quoniam in æternum misericordia ejus :
- 8solem in potestatem diei, quoniam in æternum misericordia ejus ;
- 9lunam et stellas in potestatem noctis, quoniam in æternum misericordia ejus.
- 10Qui percussit Ægyptum cum primogenitis eorum, quoniam in æternum misericordia ejus.
- 11Qui eduxit Israël de medio eorum, quoniam in æternum misericordia ejus,
- 12in manu potenti et brachio excelso, quoniam in æternum misericordia ejus.
- 13Qui divisit mare Rubrum in divisiones, quoniam in æternum misericordia ejus ;
- 14et eduxit Israël per medium ejus, quoniam in æternum misericordia ejus ;
- 15et excussit Pharaonem et virtutem ejus in mari Rubro, quoniam in æternum misericordia ejus.
- 16Qui traduxit populum suum per desertum, quoniam in æternum misericordia ejus.
- 17Qui percussit reges magnos, quoniam in æternum misericordia ejus ;
- 18et occidit reges fortes, quoniam in æternum misericordia ejus :
- 19Sehon, regem Amorrhæorum, quoniam in æternum misericordia ejus ;
- 20et Og, regem Basan, quoniam in æternum misericordia ejus :
- 21et dedit terram eorum hæreditatem, quoniam in æternum misericordia ejus ;
- 22hæreditatem Israël, servo suo, quoniam in æternum misericordia ejus.
- 23Quia in humilitate nostra memor fuit nostri, quoniam in æternum misericordia ejus ;
- 24et redemit nos ab inimicis nostris, quoniam in æternum misericordia ejus.
- 25Qui dat escam omni carni, quoniam in æternum misericordia ejus.
- 26Confitemini Deo cæli, quoniam in æternum misericordia ejus. Confitemini Domino dominorum, quoniam in æternum misericordia ejus.
Chapter 136
- 1Psalmus David, Jeremiæ. Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.
- 2In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra :
- 3quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum ; et qui abduxerunt nos : Hymnum cantate nobis de canticis Sion.
- 4Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena ?
- 5Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea.
- 6Adhæreat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui ; si non proposuero Jerusalem in principio lætitiæ meæ.
- 7Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem : qui dicunt : Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea.
- 8Filia Babylonis misera ! beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis.
- 9Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram.
Chapter 137
- 1Ipsi David. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, quoniam audisti verba oris mei. In conspectu angelorum psallam tibi ;
- 2adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo : super misericordia tua et veritate tua ; quoniam magnificasti super omne, nomen sanctum tuum.
- 3In quacumque die invocavero te, exaudi me ; multiplicabis in anima mea virtutem.
- 4Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terræ, quia audierunt omnia verba oris tui.
- 5Et cantent in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini ;
- 6quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit, et alta a longe cognoscit.
- 7Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me ; et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua.
- 8Dominus retribuet pro me. Domine, misericordia tua in sæculum ; opera manuum tuarum ne despicias.
Chapter 138
- 1In finem, psalmus David. Domine, probasti me, et cognovisti me ;
- 2tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.
- 3Intellexisti cogitationes meas de longe ; semitam meam et funiculum meum investigasti :
- 4et omnes vias meas prævidisti, quia non est sermo in lingua mea.
- 5Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.
- 6Mirabilis facta est scientia tua ex me ; confortata est, et non potero ad eam.
- 7Quo ibo a spiritu tuo ? et quo a facie tua fugiam ?
- 8Si ascendero in cælum, tu illic es ; si descendero in infernum, ades.
- 9Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris,
- 10etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.
- 11Et dixi : Forsitan tenebræ conculcabunt me ; et nox illuminatio mea in deliciis meis.
- 12Quia tenebræ non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur : sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus.
- 13Quia tu possedisti renes meos ; suscepisti me de utero matris meæ.
- 14Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es ; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.
- 15Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto ; et substantia mea in inferioribus terræ.
- 16Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Dies formabuntur, et nemo in eis.
- 17Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus ; nimis confortatus est principatus eorum.
- 18Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Exsurrexi, et adhuc sum tecum.
- 19Si occideris, Deus, peccatores, viri sanguinum, declinate a me :
- 20quia dicitis in cogitatione : Accipient in vanitate civitates tuas.
- 21Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam ?
- 22Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi.
- 23Proba me, Deus, et scito cor meum ; interroga me, et cognosce semitas meas.
- 24Et vide si via iniquitatis in me est, et deduc me in via æterna.
Chapter 139
- 1In finem. Psalmus David.
- 2Eripe me, Domine, ab homine malo ; a viro iniquo eripe me.
- 3Qui cogitaverunt iniquitates in corde, tota die constituebant prælia.
- 4Acuerunt linguas suas sicut serpentis ; venenum aspidum sub labiis eorum.
- 5Custodi me, Domine, de manu peccatoris, et ab hominibus iniquis eripe me. Qui cogitaverunt supplantare gressus meos :
- 6absconderunt superbi laqueum mihi. Et funes extenderunt in laqueum ; juxta iter, scandalum posuerunt mihi.
- 7Dixi Domino : Deus meus es tu ; exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ.
- 8Domine, Domine, virtus salutis meæ, obumbrasti super caput meum in die belli.
- 9Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori : cogitaverunt contra me ; ne derelinquas me, ne forte exaltentur.
- 10Caput circuitus eorum : labor labiorum ipsorum operiet eos.
- 11Cadent super eos carbones ; in ignem dejicies eos : in miseriis non subsistent.
- 12Vir linguosus non dirigetur in terra ; virum injustum mala capient in interitu.
- 13Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis, et vindictam pauperum.
- 14Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti cum vultu tuo.
Chapter 140
- 1Psalmus David. Domine, clamavi ad te : exaudi me ; intende voci meæ, cum clamavero ad te.
- 2Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo ; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
- 3Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis.
- 4Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis ; cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum.
- 5Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me : oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum :
- 6absorpti sunt juncti petræ judices eorum. Audient verba mea, quoniam potuerunt.
- 7Sicut crassitudo terræ erupta est super terram, dissipata sunt ossa nostra secus infernum.
- 8Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei ; in te speravi, non auferas animam meam.
- 9Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.
- 10Cadent in retiaculo ejus peccatores : singulariter sum ego, donec transeam.
Chapter 141
- 1Intellectus David, cum esset in spelunca, oratio.
- 2Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum.
- 3Effundo in conspectu ejus orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio :
- 4in deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas. In via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi.
- 5Considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me : periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam.
- 6Clamavi ad te, Domine ; dixi : Tu es spes mea, portio mea in terra viventium.
- 7Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me.
- 8Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo ; me exspectant justi donec retribuas mihi.
Chapter 142
- 1Psalmus David, quando persequebatur eum Absalom filius ejus. Domine, exaudi orationem meam ; auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua ; exaudi me in tua justitia.
- 2Et non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
- 3Quia persecutus est inimicus animam meam ; humiliavit in terra vitam meam ; collocavit me in obscuris, sicut mortuos sæculi.
- 4Et anxiatus est super me spiritus meus ; in me turbatum est cor meum.
- 5Memor fui dierum antiquorum ; meditatus sum in omnibus operibus tuis : in factis manuum tuarum meditabar.
- 6Expandi manus meas ad te ; anima mea sicut terra sine aqua tibi.
- 7Velociter exaudi me, Domine ; defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum.
- 8Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. Notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam.
- 9Eripe me de inimicis meis, Domine : ad te confugi.
- 10Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.
- 11Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me : in æquitate tua, educes de tribulatione animam meam,
- 12et in misericordia tua disperdes inimicos meos, et perdes omnes qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum.
Chapter 143
- 1Psalmus David. Adversus Goliath. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad prælium, et digitos meos ad bellum.
- 2Misericordia mea et refugium meum ; susceptor meus et liberator meus ; protector meus, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me.
- 3Domine, quid est homo, quia innotuisti ei ? aut filius hominis, quia reputas eum ?
- 4Homo vanitati similis factus est ; dies ejus sicut umbra prætereunt.
- 5Domine, inclina cælos tuos, et descende ; tange montes, et fumigabunt.
- 6Fulgura coruscationem, et dissipabis eos ; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos.
- 7Emitte manum tuam de alto : eripe me, et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum :
- 8quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.
- 9Deus, canticum novum cantabo tibi ; in psalterio decachordo psallam tibi.
- 10Qui das salutem regibus, qui redemisti David servum tuum de gladio maligno,
- 11eripe me, et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.
- 12Quorum filii sicut novellæ plantationes in juventute sua ; filiæ eorum compositæ, circumornatæ ut similitudo templi.
- 13Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud ; oves eorum fœtosæ, abundantes in egressibus suis ;
- 14boves eorum crassæ. Non est ruina maceriæ, neque transitus, neque clamor in plateis eorum.
- 15Beatum dixerunt populum cui hæc sunt ; beatus populus cujus Dominus Deus ejus.
Chapter 144
- 1Laudatio ipsi David. Exaltabo te, Deus meus rex, et benedicam nomini tuo in sæculum, et in sæculum sæculi.
- 2Per singulos dies benedicam tibi, et laudabo nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi.
- 3Magnus Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis.
- 4Generatio et generatio laudabit opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt.
- 5Magnificentiam gloriæ sanctitatis tuæ loquentur, et mirabilia tua narrabunt.
- 6Et virtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam narrabunt.
- 7Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt, et justitia tua exsultabunt.
- 8Miserator et misericors Dominus : patiens, et multum misericors.
- 9Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus.
- 10Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicant tibi.
- 11Gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur :
- 12ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiæ regni tui.
- 13Regnum tuum regnum omnium sæculorum ; et dominatio tua in omni generatione et generationem. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.
- 14Allevat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos.
- 15Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno.
- 16Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione.
- 17Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.
- 18Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate.
- 19Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos.
- 20Custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet.
- 21Laudationem Domini loquetur os meum ; et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in sæculum, et in sæculum sæculi.
Chapter 145
- 1Alleluja, Aggæi et Zachariæ.
- 2Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea ; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,
- 3in filiis hominum, in quibus non est salus.
- 4Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam ; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
- 5Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius :
- 6qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt.
- 7Qui custodit veritatem in sæculum ; facit judicium injuriam patientibus ; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos ;
- 8Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos ; Dominus diligit justos.
- 9Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.
- 10Regnabit Dominus in sæcula ; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.
Chapter 146
- 1Alleluja. Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus ; Deo nostro sit jucunda, decoraque laudatio.
- 2Ædificans Jerusalem Dominus, dispersiones Israëlis congregabit :
- 3qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum ;
- 4qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat.
- 5Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiæ ejus non est numerus.
- 6Suscipiens mansuetos Dominus ; humilians autem peccatores usque ad terram.
- 7Præcinite Domino in confessione ; psallite Deo nostro in cithara.
- 8Qui operit cælum nubibus, et parat terræ pluviam ; qui producit in montibus fœnum, et herbam servituti hominum ;
- 9qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum.
- 10Non in fortitudine equi voluntatem habebit, nec in tibiis viri beneplacitum erit ei.
- 11Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus.
Chapter 147
- 1Alleluja. Lauda, Jerusalem, Dominum ; lauda Deum tuum, Sion.
- 2Quoniam confortavit seras portarum tuarum ; benedixit filiis tuis in te.
- 3Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te.
- 4Qui emittit eloquium suum terræ : velociter currit sermo ejus.
- 5Qui dat nivem sicut lanam ; nebulam sicut cinerem spargit.
- 6Mittit crystallum suam sicut buccellas : ante faciem frigoris ejus quis sustinebit ?
- 7Emittet verbum suum, et liquefaciet ea ; flabit spiritus ejus, et fluent aquæ.
- 8Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israël.
- 9Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Alleluja.
Chapter 148
- 1Alleluja. Laudate Dominum de cælis ; laudate eum in excelsis.
- 2Laudate eum, omnes angeli ejus ; laudate eum, omnes virtutes ejus.
- 3Laudate eum, sol et luna ; laudate eum, omnes stellæ et lumen.
- 4Laudate eum, cæli cælorum ; et aquæ omnes quæ super cælos sunt,
- 5laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt ; ipse mandavit, et creata sunt.
- 6Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi ; præceptum posuit, et non præteribit.
- 7Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi ;
- 8ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quæ faciunt verbum ejus ;
- 9montes, et omnes colles ; ligna fructifera, et omnes cedri ;
- 10bestiæ, et universa pecora ; serpentes, et volucres pennatæ ;
- 11reges terræ et omnes populi ; principes et omnes judices terræ ;
- 12juvenes et virgines ; senes cum junioribus, laudent nomen Domini :
- 13quia exaltatum est nomen ejus solius.
- 14Confessio ejus super cælum et terram ; et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus ; filiis Israël, populo appropinquanti sibi. Alleluja.
Chapter 149
- 1Alleluja. Cantate Domino canticum novum ; laus ejus in ecclesia sanctorum.
- 2Lætetur Israël in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo.
- 3Laudent nomen ejus in choro ; in tympano et psalterio psallant ei.
- 4Quia beneplacitum est Domino in populo suo, et exaltabit mansuetos in salutem.
- 5Exsultabunt sancti in gloria ; lætabuntur in cubilibus suis.
- 6Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum :
- 7ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis ;
- 8ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis ;
- 9ut faciant in eis judicium conscriptum : gloria hæc est omnibus sanctis ejus. Alleluja.
Chapter 150
- 1Alleluja. Laudate Dominum in sanctis ejus ; laudate eum in firmamento virtutis ejus.
- 2Laudate eum in virtutibus ejus ; laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.
- 3Laudate eum in sono tubæ ; laudate eum in psalterio et cithara.
- 4Laudate eum in tympano et choro ; laudate eum in chordis et organo.
- 5Laudate eum in cymbalis benesonantibus ; laudate eum in cymbalis jubilationis.
- 6Omnis spiritus laudet Dominum ! Alleluja.