Titus
Cache-backed · no witness apparatus ported for this book yet
Base text: Clementine Vulgate (Latin Wikisource / CVP) (source, public domain).
Chapter 1
- 1Paulus servus Dei, Apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quæ secundum pietatem est
- 2in spem vitæ æternæ, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora sæcularia :
- 3manifestavit autem temporibus suis verbum suum in prædicatione, quæ credita est mihi secundum præceptum Salvatoris nostri Dei :
- 4Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Salvatore nostro.
- 5Hujus rei gratia reliqui te Cretæ, ut ea quæ desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi,
- 6si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriæ, aut non subditos.
- 7Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem : non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum :
- 8sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem,
- 9amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem : ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere.
- 10Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores : maxime qui de circumcisione sunt :
- 11quos oportet redargui : qui universas domos subvertunt, docentes quæ non oportet, turpis lucri gratia.
- 12Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta : Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri.
- 13Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide,
- 14non intendentes judaicis fabulis, et mandatis hominum, aversantium se a veritate.
- 15Omnia munda mundis : coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia.
- 16Confitentur se nosse Deum, factis autem negant : cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi.
Chapter 2
- 1Tu autem loquere quæ decent sanam doctrinam :
- 2senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia :
- 3anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes :
- 4ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant,
- 5prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei.
- 6Juvenes similiter hortare ut sobrii sint.
- 7In omnibus teipsum præbe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate,
- 8verbum sanum, irreprehensibile : ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.
- 9Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes,
- 10non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes : ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus.
- 11Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus,
- 12erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et sæcularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc sæculo,
- 13exspectantes beatam spem, et adventum gloriæ magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi :
- 14qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.
- 15Hæc loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.
Chapter 3
- 1Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse :
- 2neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.
- 3Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.
- 4Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei,
- 5non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,
- 6quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum :
- 7ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ.
- 8Fidelis sermo est : et de his volo te confirmare : ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utilia hominibus.
- 9Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita : sunt enim inutiles, et vanæ.
- 10Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita :
- 11sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.
- 12Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim : ibi enim statui hiemare.
- 13Zenam legisperitum et Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit.
- 14Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios : ut non sint infructuosi.
- 15Salutant te qui mecum sunt omnes : saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.